Zala vármegye története. Oklevéltár 1. 1024-1363 (Budapest, 1886.)

nis et commetaneis ipsius possessionis convocatis, reambulet eandem per veras metas et antiquas, si necesse fuerit novas metas circa veteres erigendo, si non fuerit contradictum, contradictores vero si qui fuerint, contra eosdem ad nostram presenciam ad terminum competentem legitimé evocatis, et post hec diem citacionis, terminum assignatum, nomina citato­rum cum cursibus metarum tociusque facti serié nobis fideli­ter rescribatis. Dátum Bude, sabbato proximo post quindenas festi beati Georgii martiris, anno domini M° CCC° XX° VIII 0 . Nos igitur vestris mandatis obedire cupientes ut tenemur, unacum prefato Ladislao homine celsitudinis vestre, ad ream­bulandam statuendam possessionem Nicolai et Petri predi­ctorum, ipsis unum ex nobis pro testimonio transmisimus, qui quidem homo vester sub testimonio ipsius hominis no­stri ad nos reversus nobis recitare curavit, quod accedendo in faciem possessionis prefate Och vocate in predicto comi­tatu existentis, convocatis commetaneis et vicinis eiusdem, reambulasset per veteres metas et antiquas, et statuissent Nicolao et Petro memoratis perpetuo possidendam, nemine contradictore existente, imo consensum et assensum prebuis­sent per omnia liberalem; cuius quidem térre metas circum­ambientes hoc ordine distinxisse dixerunt: quod prima vide­licet meta illius térre incipit a fluvio Zapula, ubi sunt tres mete terree angulares, ubi separat a Dominico de Bylle con­dam vicino existente et a Gug filio Chaak, et abinde per minimam vallem eundo ad orientem, reflectitur ad aquilonem per eandem vallem ad Chubudharaztha ad tres metas terreas angulares, ascendendo ad monticulum ad orientem, eundo iuxta silvam et in cervice ipsius montis venit ad duas metas terreas angulares, ubi separat a Paulo filio Dominici memo­rati et Johanne filio eiusdem et nobilibus de Guady; inde reflectitur ad partém meridionalem ad tres metas, quarum una est in arbore piri et due terree, dehinc vádit ad orientem ad tres metas, quarum una est in arbore salicis, due terree iuxta magnam viam, et per eandem magnam viam que venit de Beche ad Moruchhel, vádit ad meridiem, venit ad duas metas, quarum una est in arbore piri, alia terrea; adhuc iuxta eundem virgultum ipsam viam (így) vádit directe ad

Next

/
Oldalképek
Tartalom