Zala vármegye története. Oklevéltár 1. 1024-1363 (Budapest, 1886.)

castro Zaladiensi exceptam, a parte occidentis et aquillonis terris eorum hereditariis Kuthus et Louazy videlicet cohe­rentem, ex parte vero orientali térre eorum emticie adiacen­tem, contulisset eisdem iure perpetuo possidendam, et in ipsius térre possessionem per fidelem hominem suum Jaco­bum de villa Tberle ipsos fecisset introduci. Hódervári Lőrincz nádor 1437-iki ítéletéből Arachai Péternek Szentbalázsi Zele Balázsné Katalin és Suska Neszelei Fábián leányai ellen, Gebarth, Aracha, Tőtős és Sevenfalua más néven Louazy bir­tokok iránt folyamatba tett perében. A nádor ítélete eredetiben felta­lálható a N. Múzeum könyvtárában. Nagy Imre. 4. Az esztergomi káptalan bizonyságlevele Türjei Miklós végrende­letéről. 1230. Nos magister G. prepositus et capitulum ecclesie Stri­goniensis damus pro memória, quod sicut in literis venera­bilis patris domini nostri archiepiscopi Strigoniensis, quas no­bis Mauricius nótárius eiusdem exhibuit, vidimus contineri, et Fulcone et Vencezlao magistris ac Urbano sacerdote concano­nicis nostris intelleximus nobis referentibus, Nicolaus filius Mösei de Gurle de bonis et rebus suis hereditariis condidit testamentum: Ego Nicolaus filius Mossey de Gurle considerans omnia mortis imperio subiacere ac universa que sub celi circuitu continentur fore ruitura, iacensque in lecto egritudi­nis, compos nihilominus sane mentis, de bonis a deo mihi col­latis hoc condidi testamentum : primo scilicet terram meam hereditariam Euche vocatam prope ecclesiam beaté virginis de Gurle, cum vineis meis in territorio de Tekeneu existenti­bus, quarum unam adhuc vineam predicte ecclesie de Gurle legaveram, reliqui ipsi ecclesie beaté virginis pro remedio anime mee, ita tamen, quod prepositus ipsius ecclesie de Gurle Benedicto filio Ambrosii solvat unam marcam qua tenebar eidem solvat, item aliam terram Barlabashyda voca­tam sita iuxta Zala, et vineam meam prope domum meam existentem reliqui uxori mee donec vivit, sublata vero ipsa de medio, reliquat Pelegrino et filiis suis contradiccione non obstante, item arma mea reliqui eidem Pelegrino, ita tamen, quod uxori mee de eisdem solvat unam marcam, item equos

Next

/
Oldalképek
Tartalom