Zala vármegye története. Oklevéltár 1. 1024-1363 (Budapest, 1886.)

tur, iuxta quam altéra meta est terrea; iuxta quam descendit in fluvium et vádit in alveo fluvii, quo scripto (így) scandit monticulum, in quo currendo venit ad commetaneitatem térre Preazlou, ubi. est meta in ilice posita, altéra vero est terrea; a quibus currit ad duas metas, quarum una cerasum altéra vero buricem, quod vulgo nirfa dicitur, amplexantur; in quibus transit ad magnam viam, ubi sunt due mete in ili­cibus connexe, et ibi terris nobilibus de Milei commetatur; currendo autem in eadem via spernit. ipsam viam et venit ad unam metam ilici federatam, iuxta quam altéra meta est terrea; quibus spretis et relictisintrando vallem venit ad ter­ram Kalafeu vocatam, ubi sunt due mete, quarum una est terrea altéra ilici coniuncta; abinde deciinat ad occidentem et est meta ilici connexa, ubi térre Gregorii filii Jula vicina­tur; de qua inclinando se ad aquilonem intrat aliam viam, in qua currit ad occidentem et sunt due mete, una terrea altéra autem tenet ilicem; eundo autem in ipsa via pervenit ad unam metam bucci sociatam, de'qua transit ad viam que Kuruzwt dicitur, ubi sunt due mete, quarum una ilici est annexa; et abinde it ad aquilonem ad unam arborem piri, iuxta quam stat meta, de qua currendo in prato venit ad rjirum, quem circumdat meta terrea; ubi transeundo fluvium sunt due mete; et sic redeundo ad orientem in medio montis stant due mete ulmo annexe, et venit ad tres ilices quarum duas mete cir­cumdant et ambiunt, de quibus ad priorem metam redeundo terminatur. Ut igitur bee nostre collacionis seu donacionis series robur optineat perpetue firmitatis, nec per quempiam possit retractari aut in irritum revocari lapsu temporum, pre­sentes literas eidem Emirico contulimus duplicis sigilli nostri munimíne roboratas. Dátum per manus venerabilis patris Pb(ilippi) episcopi Vaciensis aule nostre cancellarii fidelis nostri, anno domini M° CC° septuagesimo secundo, in Insula virginis gloriose, in festő sancti Michaelis archangeli. Viola-színű selyem zsinóron függött pecsét nyomaival; ere­detije a hg. Batthyány cs. ltárában. Nagy Imre. ' .

Next

/
Oldalképek
Tartalom