Zala vármegye története. Oklevéltár 1. 1024-1363 (Budapest, 1886.)
tute ereséére studeant in virtutes et de promtis .reddantur promciores, alii quoque horurn exemplo ad fidelitatis studia exercenda potissime provocentur. Proinde ad universorum noticiam tam preseneium quam futurorum hamm serié volumus pervenire, quod cum Emricus comes filius Itemerii a primevis sue iuventutis temporibus, primum dominó B(ele) illustri regi Hungarie karissimo patri nostro, domine Marié regine serenissime coniugi eius dilecte matri nostre felicium recordacionum, in diversis expedicionibus regni sui et specialiter tunc cum ipsa domina Maria regina mater nostra karissima contra regem Servie fecisset exercitum, in quo idem rex extiterat captivatus, ubi ut miles strennuus viriliter dimicans, duo vulnera letalia, unum supra genu per fixuram lancealem in dextro pede, et aliud per ictum sagitte in sinistro, desuper calcaneum penetraliter susceperat, laudabiles semper et devotos cum fidelitate impenderit famulatus ; deinde dominó Stephano inclito regi Hungarie karissimo consorti nostro et nobis, in deferendis nostris legacionibus, tam extra regnum quam in regno nostro, in quibus arduissima et specialiora pendebant negocia, non parcens pecunie, labori, nec persone, ut gráciám nostram consequi mereretur specialem, semper ad honorem sancte corone regié et nostre magnitudinis voluntatem, fidelitatis debite curam et operám dederit efficacem, maximé autem eo tempore, quo domina Anna soror ipsius domini nostri regis St(ephani) cum ceteris infidelibus regni nostri, expugnato castro de Pótok, nos excepit et duxit ad castrum Turul vocatum manu potencie, in quo nos iugo captivitatis quasi vinculatam et irretitam sine liberiori arbitrio nostro et ncstrorum, non ut affinis nostra et soror domini nostri, que nos tam proxima linea contingebat, sed ut perfidissima extranea quasi vippera ferocissima detinebat et per longiora tempóra detinere conabatur, idem Emricus pro nostra liberacione personam suam variis fortune casibus exponere non formidans, tam laudabiliter diuturnis sollicitudinibus et laboribus invigilando desudavit, quod inter nos et dominum nostrum St(ephanum) regem, qui tunc nietu infidelium suorum et nostrorum in nos hostiliter seviencium compulsus, sub nigris alpibus quasi captivus, quia iter undique