Zala vármegye története. Oklevéltár 1. 1024-1363 (Budapest, 1886.)

cum omnibus utilitatibus et pertinenciis suis sub eisdem me­tis et terminis, quibus idem castrum tenuisset et possedisset, memorato comiti Ocbuz et per eum suis heredibus heredum­que suorum successoribus dedisset donasset contulisset atque tradidisset, iure perpetuo pacifice et irrevocabiliter possiden­dam. Deinde idem magister Stephanus de Pacha quasdam alias literas privilegiales domini Karoli pridem regis Hun­garie illustris clare memorie domini nostri, anno ab incarna­cione domini M° CCC° vigesimo sexto, duodecimo kalendas Mártii, anno autem regni sui similiter vigesimo sexto con­fectas demonstravit inter cetera exprimentes, quod comes Johannes filius Onth de Leurente, dilectus ipsius domini Karoli regis et fidelis ad ipsius domini regis presenciam acce­dendo, exhibuisset eidem quoddam privilégium abbatis et conventus Zaladiensis, in quibus idem dominus Karolus rex vidisset contineri, quod quondam comez Ocbuz filius Buzad de genere Buzad quandam possessionem castri regalis Zala­diensis Pacha vocatam per dominum Ladislaum olim illu­strem regem Hungarie felicis recordacionis, fratrem suum karissimum pro fidelitatum multimodis meritis eidem comiti Ochuz mediante suo privilegio perpetuo datam et donatam, quod in eodem privilegio coram eodem dominó Karoló rege presentato idem dominus rex vidisset expresse declaratum, ipsi comiti Johanni filio videlicet sororis sue, tum propter lineam consanguineitatis, tum eciam propter laudabilia ob­sequia eiusdem sibi impensa dedisset et contulisset perpetuo possidendam pacifice et tenendam, dicto privilegio eiusdem domini Ladislai regis in manus ipsius comitis Johannis in huiusmodi donacionis sue evidens argumentum standique perpetuum vigorem assignato, petens ipsum dominum Karo­lum regem et unacum Stephano filio suo aule ipsius domini regis iuvene famulari precum instancia subiectiva supplicans eidem dominó regi, ut eandem donacionem prefati comitis Ocbuz modo premisso sibi factam, ratificare et approbare ac auctoritate regié maiestatis confirmare, novoque donacionis sue titulo perpetuare sibi et eius heredibus dignaretur; idem­que dominus rex Karolus attendens fidei constancias multi­plices comitis Johannis et Stephani filii sui antedicti, quibus

Next

/
Oldalképek
Tartalom