Zala vármegye története. Oklevéltár 1. 1024-1363 (Budapest, 1886.)

Petrum filium Johannis et Georgium filium suum de dicta Isabor parte ab altéra, in octavis festi beati Jacobi apostoli proxime preteritis, coram duobus nostris testimoniis, in facie eiusdem possessionis Isabor arbitrium fieri debuisset, tandem magister Dominicus cantor et Michael clericus chori nostri, ad videndum et audiendum ipsum arbitrium per nos destinati, deinde ad nos reversi nobis concorditer retulerunt eo modo, quod partes prescripte cum eorum arbitratoribus in termino et loco preseriptis coram ipsis comparendo, primitus idem Martinus et filii sui ac Johannes filius Lorandi omnia literalia instrumenta eorum, in facto porcionum ipsorum pos­sessionariarum in eadem Isabor habitarum confectas, videlicet literas privilegiales comitis Pauli olim iudicis curie regié, ac Dionisii quondam palatini et literas conventus Zaladiensis, iidem vero Petrus et Georgius filius suus privilégium condam serenissimi principis domini Stephani olim regis Hungarie in facto possessionarie porcionis condam Andurnuk filii Pauli, ac privilégium domini Ladislai similiter olim regis Hungarie super facto possessionarie porcionis quondam Petri filii Bors Borsfyapeturfeulde vocate emanatum, nec non literas paten­tes prefati comitis Pauli iudicis curie regié inibi exhibuissent; quarum quidem literarum exhibicionibus factis, auditisque obieccionibus et proposicionibus parcium premissarum, iidem arbitrii inter ipsas partes taliter arbitrati extitissent, quod si idem Martinus filius Lamperti quinto se nobilibus sibi simi­libus, uno videlicet propinquiori commetaneo prescripte pos­sessionis Isabor vocate hominibus, in facie prescripte posses­sionarie porcionis condam Andurnuk filii Pauli inter partes litigiose habite, quam prefati Petrus filius Johannis, Georgius filius suus nomine possessionarie porcionis quondam Petri filii Bors appellarent, in octavis festi beati Michaelis archan­geli nunc proxime venturis coram nostro testimonio per nos ad id deputando, discalciatis pedibus, resolutis cingulis, terram super capita ipsorum levando et imponendo, super eo, ut ipsa possessionaria porció inter dictas partes litigiosa non Petri filii Bors, sed prefati Andurnuk filii Pauli fuerit et extiterit, sacramentum prestare presumserit, extunc iidem Petrus et Georgius filius suus rectam medietatem ipsius possessionarie

Next

/
Oldalképek
Tartalom