Zala vármegye története. Oklevéltár 1. 1024-1363 (Budapest, 1886.)

dem aquirendarum, in se assumsissent, et eosdem Nicolaum et Johannem cum propriis rebus ipsorum ab eodem Johanne filio Laurencii expedire tenerentur, ut coram nobis assumse­runt ; si autem idem magister Johannes filius Laurencii ipsos Nicolaum et Johannem in iudicio sive extra iudicium pro eisdem rebus vexare conaretur, litem suscitando contra eos­dem, extunc iidem magister Bosou, Paulus et Johannes, solucione sex marcarum, ita ut quilibet eorum duarum mar­carum, ante litis ingressum et sine porcione iudicis eisdem Nicolao et Johanni persol ven darum, pro pena punirentur, prout se personaliter astantes et pro eodem magistro Bosou obligarunt coram nobis; omnia eciam iudicialia gravamina in quibus iidem Nicolaus et Johannes contra ipsum magi­strum Johannem filium Laurencii in presencia eorumdem convicti extitissent, tam pro porcione eorumdem Bosou, Pauli et Johannis quam eciam partis ad verse, eosdem Nico­laum et Johannem in se assummentes reddidissent expe­ditos et reddiderunt coram nobis; assummentes nihilomi­nus iidem Paulus et Johannes, ut in quantum ipsi possent et valerent, eosdem Nicolaum et Johannem prefato magistro Johanni filio Laurencii et magistro Ladislao fratri suo re­commendarent, tamquam ima summis unientes, pace invi­cem perpetuo fruituros. Dátum feria sexta proxima ante festum beati Andree apostoli, anno domini M° CCC° L° quarto. Papíron, hátlapján pecsét nyomaival; eredetije az orsz. ltár­ban, N. R. A. 1537. 86. dipl. oszt. 4464. Nagy Gyula. 354. A veszprémi káptalan előtt Erényei György a kiskorú Zsidi Antal nevében Zsid nevű birtoknak adományképen való felkérésétől és elfoglalásától az illetőket tiltja. 1354 körűi dec. elején. Nos capitulum ecclesie Vesprimiensis damus pro me­mória, quod Georgius filius Laurencii filii Petri de Enyereh nostra in presencia constitutus, in persona Anthonii filii Jo­hannis filii Petri de Syd ut dicitur in tenera etate existentis et constituti, per modum prohibicionis et protestacionis no­bis significare curavit, ut quidam homines predictam posses­sionem ipsius Anthonii Syd nuncupatam a regia maiestate

Next

/
Oldalképek
Tartalom