Zala vármegye története. Oklevéltár 1. 1024-1363 (Budapest, 1886.)
spoliarat, et quamplurima bona eiusdem magistri Johannis abstulerat ab eisdem per eundem, magistrum Johannem fecerimus occupari; tamen quia libertate nobilium regni nostri per nos nuperrime eisdem graciose concessa requirente, filius pro excessibus et delictis patris sui, et universaliter innocentes pro offensis nocencium non debeant aggravari, fidelitati vestre firmiter precipientes mandamus, quatenus vestrum mittatis hominem pro testimonio fidedignum, quo presente Emericus filius Emerici homo noster de curia nostra ad hoc specialiter transmissus, possessionarias porciones Nicolai Oliverii Ladislai Stephani et Andree filiorum ipsius Gregorii, item dominarum Elena et Clara vocatarum filiarum eiusdem pro quarta earumdem puellari provenientes, simul cum dote et rebus parorphanalibus nobilis domine Margaretha vocate relicte eiusdem Gregorii de predictis possessionibus ipsius Gregorii plene debeat extradare, porciones autem possessionarias que de eisdem possessionibus ad porcionem propriam eiusdem Gregorii salvis porcionibus predictorum filiorum et filiarum ipsius, ac dote et rebus parafernalibus domine relicte eiusdem remanentibus cesserint, relinquat eidem Johanni quousque filii eiusdem Gregorii vei alii quorum redemcioni eedem possessionarie porciones magis conveniunt, redimere poterunt ab eodem, pacifice possidendas. Et tandem omnium premissorum seriem nobis fideliter rescribere debeatis. Dátum Bude, feria secunda proxima ante festum Nativitatis virginis gloriose, anno domini M° CCC° L° tercio. Verum cum vestre sublimitatis preceptis obedire debeamus ut tenemur, cum prescripto magistro Emerico filio Emerici homine vestro, hominem nostrum magistrum Gregorium sacerdotem socium et eoncanonicum nostrum ad premissa negocia peragenda pro testimonio duxissemus transmittendum, qui postmodum ad nos reversi, nobis concorditer retulerunt eo modo, quod idem homo vester presente nostro testimonio prescripto, dominico die proximo ante festum beati Galli confessoris proxime preterito, possessionarias porciones Nicolai Oliverii Ladislai Stephani et Andree filiorum prescripti Gregorii, item dominarum Elena et Clara vocatarum filiarum eiusdem, pro quarta