Zala vármegye története. Oklevéltár 1. 1024-1363 (Budapest, 1886.)
utrum suam accionem humano testimonio vei literis inquisitoriis comprobare posset, qui quidem dictam suam obieccionem per Dominicum filium Stephani de Wsa propincum commetaneum comprobare assenciente et asummente, predicto Desow asumsisset, et ad eandem comprobaciouem predictus magister Paulus dominus noster unacum nobilibus provincie ac iudicibus nobilium per partes faciendam coram nobis, feriam quartam post octavas festi beati Martini confessoris terminum assignasset; ipso itaque termino adveniente, pretactus Dominicus filius Stephani personaliter nostram adiens presenciam, ad trinam nostram requisieionem ad fidem deo debitam retulit viva voce eo modo, quod predictus Desow annotatum Valentinum de possessionaria porcione sua non exclusisset nec ipse Valentinus aliquam partém de dicta possessione haberet sed de alia generacione esset procreatus. Nos vero unacum nobilibus provincie audita dicta comprobacione, iudicantes commisimus predictum Valentinum eo quod ipse possessionem dicti Desow indebite lentigasset et rubigasset, si esset nobilis talionem reddere possessionem, si autem non, in iudicio sex marcarum contra eundem Desow fore convictum, de prefata autem possessione eidem excepto preiudicio iuris alieni perpetuum silencium. Dátum in Thopolcha, in festő beaté Elizabeth, anno domini M° CGC° XL° octavo. Hátlapján bárom pecsét nyomaival; eredetije Keszthelyen a gr. Festetics cs. ltárában, Zaladien. 26. Nagy Imre. 300. A megye ispánja és szolgabírói ítélete Milleji Sydounak János fia Gergely ellen bizonyos milleji birtokrész iránt folytatott perében. Kapornak, 1348. nov. 21. Nos magister Paulus comes Zaladiensis et iudices nobilium eiusdem comitatus, memorie commendamus, quod in congregacione nostra generáli universitati nobilium et ignobilium dicti comitatus feria secunda proxima post festum Omnium Sanctorum nunc preteritum in Ketbida ex regio mandato per nos celebrata, Georgius filius Johannis de medio aliorum concivium exsurgendo, contra Sydou filium Myley de Miley in figura nostri iudicii proposuerat eo modo, quod