Zala vármegye története. Oklevéltár 1. 1024-1363 (Budapest, 1886.)

297. A váczi káptalan előtt Kartali Tamás özvegye és nővérei elis­merik, hogy Mikch bán fia Lóránt, I. Károly és I. Lajos királyok­nak Móriczhely nevű s több ehhez tartozó Zala és Somogy vármegyei birtokokra vonatkozó két oklevelét nekik átadta, 1348. máj. 8. Nos capitulum ecclesie Wachiensis significamus quibus expedit tenoré preseneium universis, quod Ladislaus filius Beke et Nicolaus filius Michaelis pro nobilibus dominabus Dymuth videlicet relicta condam magistri Thome de Kartal, Elske Margaretha et Katherina filiabus eiusdem cum suffici­entibus literis procuratoriis ab una, parte vero ab altéra no­bilis vir magister Lorandus filius condam Mykch bani coram nobis personaliter constituti, iidem Ladislaus filius Beke et Nicolaus filius Michaelis antedicti procuratores dictarum no­bilium dominarum, quedam duo privilegia super possessione Moruchel et aliis possessionibus ad eandem pertinentibus in Zaladiensi et Simigienii comitatibus, item super possessione Scenthbertolom, similiter aliis ad eandem spectantibus et per­tinentibus in districtu de Bokua habitis confecta, quorum unum excellentissimi Karoli quondam regis Hungarie beaté memorie cum sericis ruffo et bruneto, aliud vero serenissimi principis domini Lodovici dei grácia illustris regis Hungarie domini nostri cum flaveo serico duplicis sigillis eorum pen­dentia seu consignata, a prefato magistro Lorando coram no­bis sibi dari postularunt; pro eo videlicet, quod ipsi in causis predictarum nobilium dominarum ipsa duo privilegia múl­túm indigerent, imo nec carere possent absque in iudicio exhibere; hoc tamen adiecto, quod quandocunque idem ma­gister Lorandus in processu temporum dictis privilegiis indi­geret et ab ipsis repetere et rehabere vellet, quacunque hora vei die, extunc ipsa duo privilegia ipsis concessa reddere et resignare absque omni fraude et dilacione tenerentur; ad quod iidem Ladislaus et Nicolaus predicti ipsas nobiles do­minas auctoritate et vigore literarum procuratoriarum obli­garunt coram nobis; sic eciam, quod si prefatus magister Lorandus, quod absit, decedere seu mori contingeret, extunc successoribus suis dare et restituere tenerentur. Dátum in quindenis festi beati Georgii martiris, anno domini Millesimo CCC° quadragesimo octavo.

Next

/
Oldalképek
Tartalom