Zala vármegye története. Oklevéltár 1. 1024-1363 (Budapest, 1886.)
tas aliquid de possessione ipsorum nobilium de Watka contra voluntatem eorumdem temerarie uti et habere niterentur, tunc predictum ius seu particulam porcionis ipsorum amitterent eo facto. Presentes autem dum nobis reportate fuerint, in formám privilegii nostri redigi faciemus. Dátum in octavis festi beati Martini confessoris, anno domini Millesimo CCC° XL° septimo. Papíron, hátlapján pecsét uyomaival; eredetije a gr. Festetics cs. ltárában, Keszthelyen, Zalád. 25. Nagy Imre. 294. A kapornaki convent előtt Mihály mura-kereszturi apát, Istvánd és Dulanch nevű birtokait Lendvai Miklósnak haszonbérbe adja. 1347. dec. 13. Nos conventus monasterii sancti salvatoris de Kopurnuk tenoré preseneium significamus quibus expedit universis, quod vir religiosus fráter Michael abbas monasterii sancte crucis de iuxta fluvium Mura, personaliter in nostri presencia comparendo, confessus est ministerio vive vocis, ut cum magnificus vir dominus Nicolaus quondam banus tocius Sclavonie filius Stephani de Lyndva, quasdam terras seu possessiones ipsius monasterii Stephand et Dulanch vocatas in vicinitate possessionis predicti domini Nicolai quondam bani Zemenye a parte aquilonis existentes, ab antiquo tempore pro pacto convenienti tenuisset ac possedisset, et iam terminus conservacionis earum expirasset, nunc ipse habito deliberato consilio, quia ipsum monasterium diversis tribulacionibus et egestatibus est aggravatum, pro eo in reformacionem ipsius monasterii easdem terras seu possessiones Stephand et Dulanch nominatas, a die datarum preseneium per spácium septem annorum pro pacto infraseripto more prediali dedisset et contulisset, imo tradidit coram nobis dominó Nicolao quondam bano supradicto: ita quod singulis annis in die octavarum festi beati Michaelis archangeli mediam marcam scilicet quinque pensas latorum denariorum viennensium ipse dominus Nicolaus quondam banus ipso dominó abbati et suis successoribus dare et solvere teneatur, tali obligaminis vinculo interiecto, quod si solvere non curaret in termino assumto, extunc easdem possessiones deberet resi-