Zala vármegye története. Oklevéltár 1. 1024-1363 (Budapest, 1886.)
cuius medietas ab aquilone filiis Duruzlai, altéra medietas a meridie filiis Gregorii sunt devolute; pratum autem in duas partes equales dividendo inter se possidebunt, nemus et rubetum fruentur in communi; terram autem propriis aratris ipsorum pertinentem in eadem Azzun, in duas partes divisissent, cuius medietas filiis Duruzlai, altéra medietas filiis Gregorii sunt assignate; item possessionem eorum Chakan vocatam taliter in duas partes divisam retulerunt, quod in fine a parte aquilonis due sessiones filiis Gregorii, ibidem due filiis Duruzlai sunt assignate; et sic omnes sessionesiobagionum eorum per singulas binas sessiones sunt divise ; sic medietas ipsius ville filiis Gregorii, altéra medietas filiis Duruzlai cessissent possidere; terras arabiles ad easdem sessiones ordinatas, prout usi sunt, similiter dividendo possidebunt in duas partes equa lance, preter unam curiam et terram ad eandem curiam pertinentem, quam curiam propriis eorum personis communiter commiserunt, aquam nemus silvam fruentur in communi simul cum prato equaliter diviso ; vineam autem eorum quam habent in Scenthkut, in communi conservabunt, medietas ipsius vinee parti uni et medietas alteri parti debeat pertinere; sessionem quam habent in Sabaria similiter in communi possidebunt; item vineam quam habent in territorio de Gykinus taliter divisam retulerunt, quod medietas eiusdem vinee ab aquilone filiis Gregorii, altéra medietas a meridie filiis Duruzlai forent devolute; item molendina eorum super fluvio Eaba in Ewm et super fluvio Iztirga in Chakan existencia partes in communi tenebunt et possidebunt, fructus et utilitates eorumdem in duas partes inter se dividendo percipient, obstrusiones fracturas quaslibet ipsorum molendinorum communi laboré opere et precio tenentur facere reparari, et ubicunque in eorum possessionibus haberent loca molendinaria reparanda, communiter tenentur reparare. Preterea possessionem eorum Igrichy vocatam in comitatu Zaladiensi existentem taliter divisam recitarunt, medietas ipsius ville a parte occidentali cessisset in porcionem filiorum Duruzlai, altéra medietas eiusdem ville ab oriente foret devoluta in porcionem filiorum Gregorii prescriptorum, terras arabiles ad quaslibet sessiones equaliter