Zala vármegye története. Oklevéltár 1. 1024-1363 (Budapest, 1886.)

omnino filio Michaelis antedicto, item ante dornum Aniani decem et septem iugera terrarum, item in descendendo ad Pezefidde inferio­rem partém, et a parte inferiori Chordawt usque ad vallem Alaz pos ­sessio omnino ipsius Nicolai filii Michaelis contineretur. VéghelyD. 247. Drugeth Villermus nádor előtt a veszprémi püspök és kápta­lan, a Lácli Istvánnál Felkeszi nevű birtok iránt folytatott perben kibékülnek. Visegrád, 1340. jun. 11. Nos Wyllermus Drugeth palatínus et iudex comano­rum memorie commendamus, quod magister Cosmas cano­nicus et decanus ecclesie Wesprimiensis, pro dominó Meskone episcopo dicte ecclesie Wesprimiensis et capitulo loci eius­dem cum sufficientibus literis procuratoriis eiusdem domini episcopi et dicti capituli ecclesie Wesprimiensis ab una, item Paulus filius Bulchu tam pro se personaliter quam cum procuratoriis literis conventus de Almád pro Petro filio Mark et Paulo filio Omodei, pro Andrea vero filio Kazmerii Johan­nes dictus Kyuz filius eiusdem similiter cum procuratoriis literis dicti conventus de Almád, parte ab altéra coram nobis constituti, in causa quam Stephanus filius Laurencii contra iamdictos dominum episcopum et capitulum ecclesie Wespri­miensis super facto cuiusdam possessionarie porcionis in possessione Felkezeu vocata in comitatu Zaladiensi existentis, scilicet unius molendini Ronzadmolum vocati, sexcuriis, no­naginta quinque iugeribus térre arabilis, ac feneti octo ho­minibus per diem ad falcandum sufficientis, trium vinearum incultarum, nomine sui iuris hereditarii coram nobis require­bat, quod quidem unum molendinum, duo loca sessionalia prope ipsum molendinum existencia, octuaginta iugera terra­rum et duas vineas simul cum feneto ac aliis utilitatibus ter­rarum et vinearum predictarum, porcionem ipsius Stephani filii Laurencii de Laad in eadem possessione Felkezeu con­tingencium, mediantibus literis capituli ecclesie Albensis in diversis paribus confectis, dictus dominus episcopus et capi­tulum loci eiusdem sua esse demonstrarant; super quibus Johannes filius Adriani, Andreas filius Kazmerii, predictus Mark filius Dyonisii et ipsorum heredes, eosdem episcopum et capitulum assumserant coram eodem capitulo ecclesie

Next

/
Oldalképek
Tartalom