Zala vármegye története. Oklevéltár 1. 1024-1363 (Budapest, 1886.)
dictam, et ibi a duabus partibus ipsius vie sunt due mete terree, exhinc tendit ad partém meridionalem in eadem via, et pervenit ad metas possessionis Wytha memorate, de quibus reflectitur ad orientem per spinas, et sic directe eundo ad orientem pervenit ad metam terream per quam separatur a possessione Wytha, et circa viam magnam iungitur possessioni Turek supradicte et ibi terminatur. Nec hoc pretermisso, quod prescripti Paulus et Laurencius contra omnes et quoslibet impetitores, ipsos Stephanum Georgium et Andreám assumserunt indemniter et illése conservare in eadem; tali obligamento interiecto, quod si facere non curarent vei non possent, extunc sedecim marcas latorum denariorum viennensium eisdem Stephano Georgio et Andree, ipsi Paulus et Laurencius persolvere tenerentur, prout ad id se sponte coram nobis obligarunt super ultima particula térre prenotate. In cuius rei memóriám et perpetuam firmitatem presentes eisdem Stephano Georgio et Andree, nostras literas privilegiales concessimus nostro sigillo pendenti munimine roboratas. Dátum in vigilia Assumcionis virginis gloriose, anno domini M° CCC° XXX° nono. A pecsét zöld színű selyemszálakon függött; eredetije a Rajky cs. ltárában. Közölve Kammerer Ernő másolatából. 243. A vasvári káptalan előtt Rumy Doroszlófiai, János Dorozlő és Imre, egyebek között Igricze nevű birtokon osztoznak. 1340. jan. 20. Nos capitulum ecclesie Castriferrei memorie commendantes significamus tenoré preseneium universis, quod magistris Johanne Doruzlow et Emerico filiis Doruzlow de Eum coram nobis constitutis, propositum extitit per eosdem et relatum ministerio vive vocis, ut in possessionibus eorum infra declarandis hanc divisionem rectam et equalem inter se fecissent et fecerunt coram nobis: ita scilicet, quod possessiones eorum Tuteus et Chakaan in comitatu Castriferrei, item in Igricy in comitatu Zaladiensi, excepto uno fundo curie in ipsa villa Igricy in fine ab aquilone sito, item una vinea in territorio ad Streym pertinente, et alia in territorio Gekenus existente, cum omnibus utilitatibus earum et pertinenciis universis, prefatis magistris Doruzlow et Emerico, item e con-