Zala vármegye története. Oklevéltár 1. 1024-1363 (Budapest, 1886.)
237. A zalavári convent előtt Rezneki Lukacs, Kebele nevű birtok másik részét Milleji Sidounak huszonöt márkáért eladja. 1338. nov. 23. Nos conventus monasterii sancti Adriani de Zala, notum facimus tenoré preseneium quibus expedit universis, quod Lucachius filius Jacobi filii Herbordi de Reznuk ab una parte, Sidou filius Mile de Milei nobiles de comitatu Zaladiensi ab altéra personaliter coram nobis constituti, prefatus Lucachius confessus est oraculo vive vocis, quod cum per vigorem literarum ex eo confectarum honorabilis capituli Castriferrei quandam possessionem Kebele vocatam in comitatu Zaladiensi existentem prefato Sidou proximo suo tam racione proximitatis quam receptis quincaginta marcis ab eisdem (így), excepta quadam partiéul a térre, reddidisset et restituisset heredum in heredes perpetuo possidendam, nunc vero idem Lucachius eadem racione parcium proximitatis et eciam receptis ab eodem Sidou viginti quinque marcis ut dictum est, dictam particulam térre sibi prius reservatam, sub terminis et 1 imitáció ni bus infrascriptis, videlicet prima meta dicte particule térre ut dictum est incipit iuxta metas nobilium de iuxta Volomer, inde venit ad terram vulgo Feniesteleku nominatam, inde eundo procidit in fluvium Kebele, inde in eodem fluvio currit versus meridiem, abhinc eundo usque capellam sancti Ladizlai regis, ibique terminatur, reddidit restituit ut dictum est tam racione proximitatis quam pro viginti quinque marcis supradictis, dictam particulam térre de ipsa possessione Kebele exceptam, in qua ecclesia sancti Martini lapidea est constructa, perpetue inrevocabiliter heredum in heredes perpetuo ipsi Sidou in evum possidere, tali vinculo interserto, quod si processu temporis si quipiam proximorum prescripti Lucachii ipsum Sidou occasione memorate térre in litem attraheret vei aliquas literas super ipsa terra confectas coram quovis iudice exbiberet, viribus carituras commisit et inanes, et in succubitu potenciali facto duelli convincatur eo facto. Ut igitur presens factum robur perpetue optineat firmitatem, presentes concessimus literas nostro sigillo roboratas. Dátum feria