Zala vármegye története. Oklevéltár 1. 1024-1363 (Budapest, 1886.)

cem marcarum convictus extiterat, verum eciam eandem porcionem suam particulariam mediantibus nostris literis dicto magistro Paulo et per eum suis heredibus heredumque suorum successoribus tradiderat dederat et vendiderat per­petuo possidendam, salvis iuribus cognatorum suorum et aliorum quorumlibet, et licet ad peticionem eiusdem Rolandi nostras privilegiales literas eidem magistro Paulo dare assurn­sissemus super negocio prenotato, tamen idem comes Paulus oíncialis eiusdem magistri Pauli dicti Magár, quia literas sere­nissimi principis domini Karoli dei grácia regis Hungarie nobis túlit ipsum negocium contingentes, inter cetera nobis iniungendo , ut unacum Johanne filio Fyle vei Johanne filio Cosme altero absente homine suo, sub testimonio ho­minis nostri, ipsum magistrum Paulum in dictam posses­sionariam porcionem Paah, convocatis commetaneis vicinis et proximis dicti Eolandi, cum suis utilitatibus et perti­nenciis universis, iuxta vendicionem eiusdem Rolandi intro­duceret, si non fieret eidem contradictum, contradictori­bus vero ad suam presenciam legitimé evocatis. Et cum nos de mandato regis ad exequenda ea que series earum­dem continebat literarum, unacum prefato Johanne filio Fyle homine eiusdem domini regis discretum virum magi­strum Clementem socium et concanonicum ac hominem no­strum necnon sublectorem ecclesie nostre misissemus, de­mum iidem homo domini nostri regis et noster ad nos reversi concorditer retulerunt, quod cum feria tercia proxima post dominicam Letare proxime preterita, ad reambulandam possessionariam porcionem dicti Rolandi, convocatis comme­taneis et vicinis ac proximis eiusdem accessissent, et ipsum magistrum Paulum in corporalem eiusdem particule pos­sessionis introducere iuxta regium mandátum voluissent, proximi et cognati eiusdem Rolandi de eadem Paah sancti Andree, qui aderant, ad habendam inter se deliberacionem, utrum eandem particulariam possessionem redimant nec ne, ipso toto die contradicentes prohibuerunt; subsequenti vero proxima quarta feria iidem nobiles eosdem hominem domini regis et nostrum ad reambulandam et eidem magistro Paulo premissam particulariam possessionem assignandam vei intro-

Next

/
Oldalképek
Tartalom