Zala vármegye története. Oklevéltár 1. 1024-1363 (Budapest, 1886.)
Andronico filio Sandur de Varnus persolvisset, pro quibus quidem septuaginta quinque marcis fundum curie in Vamus existentem, et vineas in Pechei et in Poloznuk habitas, ac universas terras ipsorum emcionis titulo comparatas a quibuscunque, in diversis locis in territorio ville Vamus existentes, ipsi dominó episcopo et per eum suis successoribus iure perpetuo possidendas et habendas tradiderunt, literas eciam ipsorum, quibus mediantibus premissa omnia comparaverunt, in ipsius domini episcopi manibus si quas reinvenire potuerunt, ad maioris (így) rei evidenciám assignasse se dixerunt ; tali pena interiecta, quod si quas de ipsis literis maliciose et dolose circa se servassent, vei alias in manus ipsorum deventas eidem patri venerabili dominó nostro episcopo vei suis successoribus reddere recusarent, ubicunque contra eundem dominum episcopum et suos successores per eosdem vei heredes ipsorum, in iudicio vei extra iudicium exhibite fuerint, viribus careant et penitus sint inanes. Ceterum prefati Cosmas et Benedictus filii prefati Damiani, ac Damsa cognatus eorumdem, se et suos heredes, cum omnibus terris eorum hereditariis et emticiis, iurisdiccioni et potestati prefati patris venerabilis et suorum successorum spontanea voluntate se perpetuo et irrevocabiliter submisisse sunt confessi; assumserunt eciam filii prefati Damiani pro se et pro Valentino, et idem Damsa pro se et pro filiis suis, ad dandas literas super premisso negocio venerabilis capituli Albensis ecclesie et alium (így) ecclesiarum conventualium, si quas idem dominus episcopus habere voluerint, accedere propriis inpersonis, quandocunque eiusdem super hoc mandátum receperint speciale. Dátum per manus magistri Dominici ecclesie nostre lectoris, in quindenis Epiphaniarum domini, anno eiusdem M° CCC° nono; magistris Stephano preposito, Petro cantore et Laurencio custode ecclesie nostre existentibus. A pecsét hártyaszalagon függött; eredetije a veszprémi kápt. házi ltárában Capsiüa XV. «Vámosa csomagban őriztetik. Véghely D.