Zala vármegye története. Oklevéltár 1. 1024-1363 (Budapest, 1886.)

annotatam et per eam descendendo in vallem, attingitur ad xmam metam terream, a qua parum procedendo venitur ad aliam metam terream positam in arbore cerasarum, a qua ascendendo in montem, attingitur ad unam vineam, ubi sunt due mete terree; deinde iuxta eandem vineam eundo satis per competens spácium, de manu sinistra venitur ad unam metam terream, in qua est arbor ilicis, et de manu dextra alia meta similiter terrea ad arborem ilicis monticulata, ubi finitur vici­nitas térre Johannis filii Elek supradicti et venitur ad metas et terminos terrarum emticiarum dicti magistri Ladislai et fratrum suorum comparatarum a Michaele et fratribus suis, filiis videlicet Warow sicut dicitur, et sic mete necnon et termini terrarum Tulmach et Kazár vocatarum finiuntur. Nos itaque peticionibus Ladizlai et Thomoy magistrorum, Tonyz et magistri Vrkund, Dominici et Pauli fratrum eorum­dem favorabiliter inclinati, quia predictas terras Thulmach et Kazár vocatas per dictum regem Ladislaum ipsis Ladislao et Thomoy magistris ac comiti Ompud fratri eorumdem col­latas et per hominem nostrum memoratum sub testimonio capituli Wesprimiensis eisdem Ladislao et Thomoy magistris ac filiis comitis Ompud supradictis fratribus eorumdem sta­tutas comperimus nullo contradictore apparente, ipsas terras Thulmach et Kazár eisdem Ladislao et Thomoy magistris, Tonyz, magistro Vrkund, Dominico et Paulo filiis comitis Ompud fratribus eorumdem et eorum heredibus, heredum­que suorum successoribus, prout per dominum Ladizlaum regem eis collate fuerant, reliquimus, et eciam de novo con­tulimus, dedimus et donavimus iure perpetuo possidendas et babendas. In cuius rei testimonium, perpetuamque firmita­tem, presentes concessimus literas duplicis sigilli nostri muni­mine roboratas. Dátum per manus discreti viri magistri Tbeodori Albensis ecclesie prepositi aule nostre vicecancel­larii, dilecti et fidelis nostri, anno domini M° CC° nona­gesimo secundo; tercio nonas Februarü, regni autem nostri anno secundo. A pecséttöredékek vörös és sárga selyem sodraton függnek. Eredetije az orsz. lt. kincst. oszt. N. E. A. 1597. 15. dipl. lt. 1341. Nagy Imre.

Next

/
Oldalképek
Tartalom