Olvasókönyv Zala megye történetéhez (Zalaegerszeg, 1961)
A) A mohácsi vész előtti kor (1526-ig)
salutem in domino. Ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire, quod cum in nostris partibus multa mala, iniurie, dampna et gravamina peccatis exigentibus per malignos homines perpetrabantur, et multi potentiores inique opprimebantur, qui ius suum nequaquam prosequi poterant propter distantiam iudicum et multa alia impedimenta, a domino nostro rege petivimus humiliter et devote, ut nobis daret licenciám iudicandi et faciendi iusticiam plenam oppressis et pacientibus iniurias infinitas, de omnibus his, per quos indebite paciuntur. Dominus autem rex nostras preces piis auribus exaudiens, ex beneplacito suo concessit nobis benigne licenciám ab eo petitam; qua obtenta, dum inter nos discutere malefacta cepissemus, dominus Bartholomeus venerabilis episcopus Vesprimiensis, videns nos esse iudices et posse facere plenam iustitiam de inferentibus iniuriam, Oguz banum, qui unus erat de nobis, traxit in causam coram nobis, impetens eum in hunc modum, quod ipse quandam terram ecclesie sue nomine Vezmeh, a prima fundatrice ecclesie sue regina Gysla donatam, que est inter Dravam et Muram, citra portum Vorosd, iniuste occupasset, et occupatam violenter per suam potentiam detineret, et per multas ammoniciones eandem sibi nequaquam reddere curasset vel curaret. Oguz autem banus respondit ex adverso, quod eadem terra esset terra sua hereditaria, et iure hereditario earn possideret. Et utriusque partis auditis propositionibus, dedimus eis probacionem, taliter videlicet, ut Oguz banus probaret esse suam illam terram per homines de génère suo, et dictus episcopus probaret esse ecclesie sue prout melius et efficacius posset; qui cum assumpsissent se probaturos, in termino utrique parti assignato, dictus banus non comprauit, nec testes produxit; episcopus autem produxit testes idoneos coram nobis, viros satis nobiles providos et discretes; quos cum omnes diligenter inquirentes examinassemus, ipsi testimonium perhibuerunt dicentes, quod ipsi secundum quod per se et per suos primos scire potuerunt, ilia terra semper fuit ecclesie Vesprimiensis, et predecessores domini Roberti, qui fuit episcopus Vesprimiensis, semper fuerunt in ilia possessione. Nomina autem testium sunt hec: capitulum Vesprimiense, capitulum Zagrabiense, Buzad banus et Michael frater eiusdem, Gordon, Mortun frater Samase, Urban filius Stephani, Cheker filius Balad, Helyas filius Laurencii, Vulchuk cecus, Marcus de génère Gordon, Georgius filius comitis Luce, Jacobus maior exercitus castri Zaladiensis, Chepam, Achilles, Blasius, Chetyl, Gregorius decanus Vesprimiensis, sacerdos Barrabas, magister