Petrik Iván (szerk.): Memoriae commendamus, Emlékezetül adjuk. Válogatás Pápa város történetének forrásaiból - A Pápai Levéltár kiadványai 1. (Pápa, 2010)

Források

hungaricalibus, que idem Alexius Thurzo ab eo tempore, quo ante et post felicem electionem nostram in regem Hungarie in servitiis nostris et penes maiestatem nostram fideliter et constantissime perseverans tam in castris nostris in felici ingressu nostro in hoc regnum nostrum Hungarie, quam etiam alias ubique in cunctis, videlicet rebus et negotiis nostris tam scilicet prosperis, quam adversis unacum gentibus suis de propriis suis expendisse fuit coactus totale castrum Iohannis de Zapolya comitis Zepusiensis Papa appellatum in comitatu Wesprimiensi existens ha­bitum simulcum cunctis oppidis, villis, possessionibus, prediis portioni­busque et quibuslibet iuribus possessionariis tam in dicto Wesprimiensi, quam etiam Castriferrei Iauriensique et Soproniensi ac aliis comitatibus intra ambitum huius regni nostri Hungarie ubivis existentibus et habitis cum omni eo iure eisdemque bonis, quo et quibus dictus Iohannes de Zapolya et predecessores sui illud tenuissent et possedissent, quod quidem castrum prefatum ex eo, quod dictus Iohannes de Zapolya comes Scepusiensis nescitur quo consilio et qua audacia et temeritate ductus evidenter contra maiestatem nostram ac statutum publicum se opposuisset et postpositis libertatibus ac iuribus bonisque et laudatis huius regni nostri Hungarie consuetudinibus seipsum in regem promul­gari ac cum quibusdam suis complicibus et familiaribus sese coronari fecisset per hocque notam perpetue infidelitatis incurrisset ad sacram dicti dicti regni nostri Hungarie coronam [conjsequenterque collationem nostram devolutum est et redactum simulcum omni iure nostro regio, quod in eisdem castro Papa ac oppidis, villis, possessionibus, prediis, portionibus et quibuslibet iuribus possessionariis ad idem castrum Papa spectantibus et pertinentiis spectareque et pertinere debentibus qualiter­cumque haberemus aut idem castrum oppidaque ac possessiones vi [Ile] predia portionesque et quelibet iura possessionaria ad prefatum castrum spectantes nostram ex quibuscunque causis, viis, modis et rationibus concernerent vel in futurum concernere possent maiestatem pariter cum tributis, theloniis in eisdem exigi solitis ac cunctis eorundem et earundem utilitatibus quibuslibet memorato Alexio Thurzo ac Iohanni similiter Thurzo fratri suo uterino et per eosdem Georgio et Francisco similiter Thurzo fratribus eorum patruelibus ipsorumque heredibus et posteri­tatibus universis vigore aliarum litterarum nostrarum donationalium 56

Next

/
Oldalképek
Tartalom