Forgó András (szerk.): Az 1712. évi pozsonyi diéta egy ciszterci szerzetes szemével - A Veszprém Megyei Levéltár kiadványai 32. (Pannonhalma-Veszprém, 2013)

Hermann Engelbert atyának, a főtisztelendő Flórián velehradi apát úr teljhatalmú követének feljegyezései és megfigyelései a Pozsonyban tartott magyarországi országgyűlésről, továbbá VI. Károly úr 1812. évi koronázásáról (Szemelvények) Fordította Hajdú Vera, Hende Fanni és Szádoczki Bálint. Magyarázó jegyzetekkel ellátta Forgó András

1 Acta et observata <XXX> modi eidem instillaverit, praecipue cum dictus Cardinalis in eo totus sit, ut fundationes ejusmodi antiquorum Ordinum penes Episcopos Clerumque jure perpetuo remaneant. Quali vero id praetendere queat conscientia, ipse viderit, interim nos juribus Sacri Ordinis invigilantes, coram Supremo Judice eo in passu confidimus nos fore excusandos, utpote qui in revindicationem fecimus quod potuimus. Et ne nostris in ullo deesse videremur partibus et officiis, accepta verbo- tenus mediante Domino Cancellario resolutione suprafata Caesareo-Regia, sequens mihi, Vienna Posonium iter agenti occurrit consilium: nempe de- facto ab Excelsa Cancellaria levandum esse attestatum authenticum, quod nimirum Sacer Ordo sese defacto pro dicta Pilisiensi Abbatia quidem insinuaverit, ast ob id, quod modernus possessor adhuc in vivis ageret, a Sua Caesarea Majestate pro nunc fuisse negatam, spem attamen ordini datam, eandem posthac, ubi eam vacare contingeret, rehabendi ac recuperandi restituendique. [p. 159.] Accepta istiusmodi attestatione, conferendos nos esse ad saepefatum modernum Dominum possessorem, Dominum nempe Episcopum Transylva- niae, Tymaviae commorantem, eique remonstrandum qualinam ex causa Sua Majestas petitioni nostrae benignum praebere annutum difficultetur, eamque non esse aliam, quam quod Abbatia haec actu non vacet. Interim tamen Ordinem rebus sic stantibus, obitusque obventuri verosimiliter ignorantem, magnopere periclitari, ne denuo quidem e Clero nos praeveniat, dictamque Abbatiam Ordini uti hucusque factum, praeripiat. Rogandus proinde an non luberet mediante aliquo memoriali praelibatam Abbatiam in manus regii collatoris resignare, simulque Ordinem Sacrum pro ejusdem benigna collatione recommendare, interim tamen proventus et census, quos defacto percipit, sibi reservare ad dies vitae, quos proventus et census, Monasterium eidem fideliter annue extraditurum foret. Et hoc pacto omnes aiunt Suam Sacratissimam Majestatem nullam prorsus amplius habituram difficultatem Abbatiam istam Sacro Ordini restituendi, utpote vacaturam. Hoc ipsum etiam securum foret pro moderno Domino possessore, nam si praeter omnem spem Sua Majestas hanc Abbatiam alteri conferret, tamen is perciperet ad dies vitae census et proventus, per consequens nihil perde­ret, nisi nudum nomen Abbatis Pilisiensis, quod nomen eminenter continet dignitas Episcopalis. Hoc pacto etiam Sacer Ordo Cisterciensis suum asseque­retur intentum, et collocaretur extra discrimen, ne alius praeveniat, [p. 160.] Ad impetrandum proinde suprafatum attestatum, sequens ad Excelsam Cancellariam porrectum a nobis fuit memoriale: Excelsa Cancellaria Regia Aulica Hungarica Domini Domini Patroni Gratiosissimi 263

Next

/
Oldalképek
Tartalom