Forgó András (szerk.): Az 1712. évi pozsonyi diéta egy ciszterci szerzetes szemével - A Veszprém Megyei Levéltár kiadványai 32. (Pannonhalma-Veszprém, 2013)

Hermann Engelbert atyának, a főtisztelendő Flórián velehradi apát úr teljhatalmú követének feljegyezései és megfigyelései a Pozsonyban tartott magyarországi országgyűlésről, továbbá VI. Károly úr 1812. évi koronázásáról (Szemelvények) Fordította Hajdú Vera, Hende Fanni és Szádoczki Bálint. Magyarázó jegyzetekkel ellátta Forgó András

Acta et observata <XXV> a Camera Aulica illegalem protectionem, Patriarum legum praevaricatores conclamatum fuit, adeo, ut spes iis nulla supersit suam intentionem assequendi. Proposita sunt dein longa serie gravamina Civitatum Regiarum, quae cum praecipua fuerint contra Nobilitatem et altiores Status possessiones in civitatibus habentes, [p. 129.] hinc acerrime verbis pugnatum fuit, nobilibus praerogativas ac libertates suas, civitatibus vero jura sua propugnantibus. Praetendebant namque civitates, ut nobiles domus et fundos civicos penes Civitates Regias possidentes, a proportione suarum possessionum cum civibus etiam aequaliter portarent civica onera, et ad communes concurrerent expensas. Quod vero nobiles absolute negabant, sese revocantes ad suas immunitates, ac dicentes, indecens esse, ut qui ne ad regias tenerentur prae­stationes, ad civicas adstringerentur. Dein quaestio ventilata fuit, num nobiles sua vina aut etiam cerevisiam penes civitates in suis educilliis venum exponere queant, in qua pariter acriter disceptatum et pro ac contra dictum fuit. Quaesitum dein etiam fuit, num nobiles in sylva alterius deprehensi succidere arbores, in persona capi et arrestari queant? Super qua quaestione pariter utrinque acriter pugnatum fuit. In hac ipsa quaestione ego steti ex parte nobilium dicens, quod quidem iste mihi videatur casus magis speculativus, quam practicus, ut nobilis in persona cum securi ad sylvam pergat, et arbores succidat (nisi fors illud exercitium censeretur esse nobile in Regno Hungáriáé) nihilominus dato ejusmodi casu, indecens fore, ut propter succisam arborem is comprehenderetur in persona, qui etiam propter homicidium vel adulterium non usque adeo gravi poena plecti consuevisset pecuniaria, [p. 130.] <xxv> 11. celebrata fuit sessio ab hora nona matutina, usque ad horam quintam vespertinam, in eadem praecipue disceptatum fuit circa novum dicasterium in Regno fundandum, in ordine ad accelerationem administrationis justitiae. Et sane videretur esse perquam necessarium, adinvenire modum, quo causae et cursus judiciorum et justitiae salutaris velociorem sortiretur cursum, praecipue in causis summarium processum exigentibus nec moram patientibus. Stantibus enim solis judiciis octavalibus, quae segniori longe procedunt gradu, quam in Moravia judicia provincialia, plerumque accidit, ut e centum actoribus, ne unus quidem causae suae terminum et sententiam definitivam supervivat. Quales vero e simili procedendi modo, disordinationes injuriae, violentiae, animorum dissensiones, ac alia infinita prope mala in Regno quocunque enascantur, quivis facile conjecturari, et ex facto Regnique hujus desolatione dispicere potest. 248

Next

/
Oldalképek
Tartalom