Forgó András (szerk.): Az 1712. évi pozsonyi diéta egy ciszterci szerzetes szemével - A Veszprém Megyei Levéltár kiadványai 32. (Pannonhalma-Veszprém, 2013)
Hermann Engelbert atyának, a főtisztelendő Flórián velehradi apát úr teljhatalmú követének feljegyezései és megfigyelései a Pozsonyban tartott magyarországi országgyűlésről, továbbá VI. Károly úr 1812. évi koronázásáról (Szemelvények) Fordította Hajdú Vera, Hende Fanni és Szádoczki Bálint. Magyarázó jegyzetekkel ellátta Forgó András
Acta et observata <XVI> consultum esse judicat, ut prioris Diaetae actis, quae tam longo temporis spatio multoque labore et sumptibus constant, absque omni legitima ratione simpliciter sepositis quidpiam novi praetendere ac denuo longum in iis tempus extrahere, inutilesque expensas etiam sibimet causare, ac in fine finali, ea quae ante hac per Regias Resolutiones obtinuerunt, repetenda, iidem Status et Ordines reportare cupiant. Dum nec modernae Regiae Majestati, illa quae per Gloriosae Memoriae Praedecessorem, et Dominum Fratrem suum benigne resoluta sunt, facile alterare, nec ipsis Statibus et Ordinibus ab iis in quibus tum jam devoto animo aquievissent et aequa ac justa agnovissent, modo recedere sententiamque suam mutare congruum et integrum esset, quin potius prioribus et noviter extradandis benignis resolutionibus suis altefata Sua Majestas Sacratissima memoratos Status et Ordines acquieturos ac respectum praemissorum in hisce [p. 103.] modernis benignis Propositionibus attactorum punctorum utpote publicam Regni tranquillitatem, vagabundorum etiam praedonum et latronum persecutione, punitione et exstirpatione procurandam, item legum et jurium Regium conservationem aut justitiae administrationem, confiniorum et praesidiorum provisionem, omnigenamque totius Regni ac Annexarum etiam Eidem Partium securitatem ac tutelam necnon publicorum onerum rectam proportionem et firmam subdivisionis normam eruendam ac stabiliendam, concernentia negotia, in quantum sub decursu prioris Diaetae interruptae, pertractata non essent, communi studio assumpturos et celerius elaboraturos, neque Diaetam hanc in longum tempus protracturos, clementissime confidit, eatenus eosdem paterne hortandos esse voluit. Quae etiam universarum Regni Libertatum, Privilegiorum Jurium et Legum tenore Benigni Diplomatis Sui Regii firmam observationem clementissime pollicetur, et eosdem Status et Ordines superinde ac etiam de paterna gratia et clementia certos et securos reddit, Regiique animi sui propensionem iisdem benignissime offert. Per Sacratissimam Caesareo-Regiam Majestatem Posonii die 20. mensis Maii anno Domini 1712. Locus Sigilli Ladislaus Hunyady manu propria [p. 104.] Specificatio omnium Denomiatorum secundum Directorium suprapositum Pro deportanda Corona ex turri ad habitationem Suae Majestatis triduo ante coronationem, ex parte Venerabilis Cleri Episcopus Nitriensis et Dominus Personalis. Dominus Vice Palatinus. Dominus Vice Judex Curiae. Dominus Adamus Mesko Palatinalis Prothonotarius. Dominus Stephanus Nagy Judicis Curiae Prothonotarius. 233