Forgó András (szerk.): Az 1712. évi pozsonyi diéta egy ciszterci szerzetes szemével - A Veszprém Megyei Levéltár kiadványai 32. (Pannonhalma-Veszprém, 2013)
Hermann Engelbert atyának, a főtisztelendő Flórián velehradi apát úr teljhatalmú követének feljegyezései és megfigyelései a Pozsonyban tartott magyarországi országgyűlésről, továbbá VI. Károly úr 1812. évi koronázásáról (Szemelvények) Fordította Hajdú Vera, Hende Fanni és Szádoczki Bálint. Magyarázó jegyzetekkel ellátta Forgó András
Acta et observata <XIII> Archiepiscopus proinde Colocensis post varias verborum ambages conclusit suum votum, Capitula eodem ordine debere sibi succedere, quo sibi succedunt Episcopi, quam Principales et Capita Capitulorum. Verum contra id una voce conclamarunt plerique ablegati, maxime Quinqueecclesienses, respectu quorum (sunt [p. 83.] verba eorundem) datur exemplum sine exemplo juvenis videlicet Episcopus, qui necdum ullos habeat ordines. Sin proinde desumendus esset ordo Capitulorum ab ordine Episcoporum, hic cum merito censendus sit ultimus Episcoporum sequeretur pariter Capitulum debere esse ultimum, cum tamen constet illud tum tempore et antiquitate et dignitate, si non primum saltem inter prima esse recensendum. His autem permissis votavit secundus Episcopus Agriensis, tertius Transylvaniensis uterque aetate gravis et senio deficientes, incusabant Religiones antiquas Cistersiensem videlicet et Praemonstratensem, quod illae e Hungária discedentes secum abstulerint ad exteras partes documenta literaria, e quibus doceri possit vel potuisset ordo Episcopatuum et series fundationum Capitulorum, idque saepe iterantes affirmarunt, sed nec ullum fundamentum allegarunt, hinc verisimiliter de hac re solummodo somniarunt. Deinde suo ordine votarunt reliqui, suntque vota cunctorum a designato ad hoc notario, videlicet Domino Episcopo Erdődy, fratre germano Domini Episcopi Nitriensis, calamo excepta et consignata. Cadebantque vota diversa productis compluribus libris, quibus elenchi et cathalogi Episcopatuum et Capitulorum continebantur. Verum cum quivis istiusmodi cathalogus aliter ac aliter seriem quaestionatam recenseret, quapropter etiam non poterat admitti pro methodo et Cynosura. Ego votum habui ultimum in terminis tale: Eminentissime et Serenissime Dux, totusque Venerabilis Clerus, quamvis non inveniam quod tot sapien- tissimis dictis superaddam [p. 84.], nihilominus jussus, tenuem opinionem meam salvo tamen arbitrio meliori et jure cujuscunque demisso cum respectu manifestabo, estque talis: quod nimirum ordo et jus praecedentiae generaliter loquendo desumatur vel a dignitate vel ab antiquitate. Idque videtur consonum juri tum canonico tum civili, nam passim praecedit, qui vel tempore prior, vel dignitate major. Igitur nunc pro Cynosura unum ex his membris dividentibus quidem statuendum foret, secundum quod controversia haec dirimeretur. Verum cum fatentibus ipsismet Dominis Capitularibus ablegatis, documenta iisdem sint ablata, quibus vel suae Ecclesiae dignitatem vel durationis suae antiquitatem liquido edocere possent. Hinc necessariam arbitror ad aliud recurrendum et aliam Cynosuram seu modum inveniendum, a quo ordo praecedentiae desumatur. Tenuitati vero meae cum non occurrat alius, hinc me Excellentissimi Domini Archiepiscopi Colocensis sapientissi- mo arbitrio adjungo, dicens Cynosuram in assignando ordine Venerabilium Capitulorum debere esse ordinem Dominorum Episcoporum. 222