Forgó András (szerk.): Az 1712. évi pozsonyi diéta egy ciszterci szerzetes szemével - A Veszprém Megyei Levéltár kiadványai 32. (Pannonhalma-Veszprém, 2013)
Hermann Engelbert atyának, a főtisztelendő Flórián velehradi apát úr teljhatalmú követének feljegyezései és megfigyelései a Pozsonyban tartott magyarországi országgyűlésről, továbbá VI. Károly úr 1812. évi koronázásáról (Szemelvények) Fordította Hajdú Vera, Hende Fanni és Szádoczki Bálint. Magyarázó jegyzetekkel ellátta Forgó András
Acta et observata <VI> periculosissimam superato discrimine ac infortunio cum equo caeco ad Celare quodpiam in Znoroiv prolapso, ad prandium Strasnicium, ubi praeter panem nil aquirere ad manducandum poteram. Eadem vero die ad noctem usque Holicserium feliciter perveni, ibidem apud quondam nobilem (nam diversorium defacto jacet incineratum) pauperem sed benevolum, pernoctavi. Prima Aprilis, quae incidit in diem Veneris plusquam quinquaginta aquas pertransiens ad prandium in Lévárd, Teutonice Schützen, ad noctem vero usque ad Stuppavam, Teutonice Stampfen, per multas aquas sera nocte perveni, indeque discedens secunda circa horam decimam Posonium feliciter pertigi, exhibitoque ad lineas passu, intromissus in suburbio apud Auream Coronam diverti, ibidemque biduo substiti, donec 4. id est die Lunae sumpto in diversorio prandio, me ad assignatam a Comissariis Hospitium ad civitatem cum reculis meis transtulissem. Consistebat autem hoc quartirium in duobus praecipuis Dominus Cubiculis unaque culina, item lectica pro me meoque servitore honesta. Sed cubiculis non indigus aliud quietius mihi assignari petii et impetravi, [p. 38.] Hoc facto currum meum cum duobus famulis equisque Velehradium remisi. Deinceps diebus sequentibus tum apud Dominum Cardinalem Regni hujus Primatem Archiepiscopum Strigoniensem, tum apud alios sensim Magnates audientiam habui. Multumque in causa Abbatiam Pásztensem concernente laboravi, uti videre est in actis. Interim strenue laborabatur in praeparatoriis ad excipiendum Regem cunctisque pro instanti coronationis actu necessariis. <VI> Die 15. Aprilis allata est per dominos conservatores Dominum Comitem Joannem Pálffy et Comitem a Kollonich, hucusque Viennae per rebellionis hujus decursum asservata Corona Hungarica cum aliis Regni Clenodiis, ordine sequenti. Eadem die diluculo cuncti cives in armis comparuerunt, atque mox a ponte Danubii bino ordine per suburbium ac per plateas, per quas Corona vehenda erat, dispositi steterunt. Circa horam nonam duae campagniae pyrobulariorum Coronae pedes obviam processerunt. Adveniens proinde circa horam decimam ad limites Hungáriáé haud procul Posonio dissitos, cuncta ex arce tormenta explosa fuerunt. Subsecuta deinde in brevi fuerat praelibata Corona, curru Aulico-Vien- nensi aperto, atque in principali loco, inque arca holoserico nigro cooperta recondita sedentibus in eodem curru e Regione praefatis Coronae custodibus vecta fuerat per pontem navalem praecedentibus pyrobulariis subsequentibus hatschiriis Caesareis, dein in medio hatschiriorum ipsa 196