Padányi Bíró Márton veszprémi püspök végrendelete 1762 - A Veszprém Megyei Levéltár kiadványai 31. (Veszprém, 2013)

Testamentaria excellentissimi, illustrissimi ac reverendissimi domini domini Martini Bíró de Padány episcopi Wesprimiensis dispositio. Kegyelmes, méltóságos és főtisztelendő úr, Padányi Bíró Márton veszprémi püspök úr végső rendelkezése

Testamentum [57] Haec itaque sunt, quae nos ad majorem Dei gloriam, incrementum dioecesis nostrae Wesprimiensis jam prope desolatae et consolationem Chris­tiani populi praeter alia toto episcopatus nostri tempore fecimus, sed et ultro faciemus, dum vita superstes erit. Ideoque omnia et singula in hoc testamen­tum nostrum relata propriae manus nostrae subscriptione et usualis sigilli episcopalis appressione ita et reverendissimorum dominorum canonicorum cathedralis ecclesiae nostrae Wesprimiensis infra denotandorum et per dictum venerabile capitulum exmissorum syngrapha ac aeque sigillorum eorundem munimine rata esse voluimus. Datum in curia nostra episcopali Sümeghini die quinta Maii anno Domini Millesimo Septingentesimo Sexagesimo Secundo. Martinus Biró episcopus Wesprimiensis manu propria 1. s. Pro excipienda hac testamentaria excellentissimi, illustrissimi ac reverendissi­mi domini domini Martini Biró de Padány etc. etc. episcopi Wesprimiensis, prae­sulis nostri gratiosissimi dispositione nos infr ascripti requisiti et capitulari ter exmissi hoc testamentum humillime subscribimus. Wesprimii 9- Maii 1762. Paulus Kiss praepositus major et canonicus Wesprimiensis manu propria 1. s. 1. s. Josephus Drávecz lector et canonicus manu propria 94

Next

/
Oldalképek
Tartalom