Padányi Bíró Márton veszprémi püspök végrendelete 1762 - A Veszprém Megyei Levéltár kiadványai 31. (Veszprém, 2013)

Testamentaria excellentissimi, illustrissimi ac reverendissimi domini domini Martini Bíró de Padány episcopi Wesprimiensis dispositio. Kegyelmes, méltóságos és főtisztelendő úr, Padányi Bíró Márton veszprémi püspök úr végső rendelkezése

Testamentum Fl Xr morei, incliti comitatus Szaladiensis assessoris, atque ex hac ipsa parte continet hypocausta duo, mutuo introrsum aditu ad publicam plateam porrecta. Haec dirimit angusta porticus, et rursus in aliud aeque hypocaustum aditum praebet, ex hoc in culinam, et hinc in aliud hypocaustum iri potest. Continuata dein serie adjiciuntur cella penuaria, introitus primus in cella­rium, seu ipsum cellarium, conclave foricarium seu secessus et stabula duo. Sequitur haec angulus domus hujus in rotundum eductus, in quo superne hypocaustum unum, et locus exo­nerationis inferne autem aeque hypocaustulum cum culina. His accedunt in dextero latere, sive quod ecclesiam novam Sümeghiensem spectat, locus curruum capax, cellarium, cel­la, itidem penuaria seu dispensa, duo cubilia et culina, ex qua in interius cubile ad dexteram recedens, hinc aeque in cella­rium et dispensam ac demum in cubile majus plateae publicae obversum patet. Haec omnia claudunt duo itidem cubilia, unum amplius sub fornice et aliud, mutuo ex hoc accessu, minus, aeque in plateam versa. Porticus ex utraque, tam occidentali videlicet, quam septentrionali partibus fornice instructa. Praeterea portae amplae duae, una ab occidente ad alteram partem meridionalem respicit, et exitum aperit. In area demum fons eximius, cujus os thessellati operis lapides ambiunt. latus 30— [37] Vigesimo-tertio: Domum nostram Budensem a Patri- - ­bus Trinitariis 6000 florenis emptam, nunc vero facile 8000 florenos valentem, cum 9 jugeribus terrarum aliisque apper- tinentiis ac cum universis litteralibus documentis ad eam spectantibus legamus nepoti nostro Stephano Biro de Padány 8000 Vigesimo-quarto: Apparatum mensalem argenteum, vul­go serviz, qui consistit ex patena argentea majori cum cooperi­mento aeque argenteo; item duodecim patenis argenteis communibus; porro una adhuc patena argentea pro assatura, et 18 orbiculis pariter argenteis. Efferunt hae praespecificatae paropsides et orbiculi3 42 libras et unum quadrantem, uncias autem 1352 quarum singulas computando a floreno 1 denariis 50 efferunt florenos 2028. Hunc quoque apparatum praefato nepoti nostro, Stephano Biró legamus et tradidimus 2028 Vigesimo-quinto: Pro emptione cujusdam curiae in insula Sarló-köz dedimus eidem praefato Stephano Biró 556 a) corr. ex obiculi 72

Next

/
Oldalképek
Tartalom