Padányi Bíró Márton veszprémi püspök végrendelete 1762 - A Veszprém Megyei Levéltár kiadványai 31. (Veszprém, 2013)
Testamentaria excellentissimi, illustrissimi ac reverendissimi domini domini Martini Bíró de Padány episcopi Wesprimiensis dispositio. Kegyelmes, méltóságos és főtisztelendő úr, Padányi Bíró Márton veszprémi püspök úr végső rendelkezése
Testamentum Fl Xr extra tempus ad dominicam Sanctissimae Trinitatis restrictae distributionis eleemosynae eidem subveniri potest. Omnes autem ex hac eleemosyna participantes (quibus specialiter attendendum est) monitos esse velimus, ut, a quibus fieri potest3, ad primum sacrum, vulgo Szentes mise, deinde diebus festis et dominicis, maxime dum praevio modo litaniae aliaeque Laudes de [22] Sanctissima Trinitate ad statuam ejusdem canta- latus 15m buntur, devote ac solerter compareant ac utrobique usque- - quo in hoc mundo vixerimus, pro remissione peccatorum nostrorum et finali gratia, post mortem vero pro refrigerio peccatricis animae nostrae Deum exorent. His etiam superattendet reverendissimus dominus vicarius generalis. Tertio: Seminario sub titulo et patrocinio Matris Genitricis Filii Dei, Sanctae Annae Wesprimii erecto mentionatum pagina 10a molendinum duarum rotarum et quidem unius cum cribro, illud, quod a Keneseianis et Oroszianis aliisque cointerresatis, Helveticae confessioni addictis nobilibus, quorum antenati olim Wesprimii residebant, longo litis processu gravibusque expensis et molestiis per iteratas judiciarias admonitiones aliaque juris remedia (superaedificato etiam in florenis mille exsolutob) revindicavimus, propriique juris saltem quoad superaedificatum aliasque in id factas expensas effecimus; multis praeterea meliorationibus auctum, adjuncta etiam praeattacta altera rota cum cribro aliisque eo requisitis ad perfectionem deductum adeoque jam modo levi calculo tria millia florenorum valens pro meliori seminarii hujus alumnorum clericorum domesticaeque familiae subsistentia et in specie pro pane quotidiano, quem hactenus semper parata pecunia emere debuerant, cum omnibus appertinentiis nec non utilitatibus et emolumentis exinde perceptibilibus ea lege et conditione perpetuo possidendam anno 1759 in festo Sancti Martini episcopi et confessoris consignavimus, ut a tempore, quo hocce seminarium illud possidere coepit, sub titulo Biroianae Fundationis unus alumnus [23] suscipiatur, latus 16— et instar aliorum clericorum ad rationem dicecesis Wesprimi- - ensis interteneatur, ac, sicut reliqui, cum breviario et consuetis vestibus ad parochiam dimittatur. Praeterea quavis septimana diebus Sabathi in honorem Sanet* Annae cum collecta de Beatissima Virgine MARIA et ejusdem sponso Sancto Josepho per alumnum presbyterum vel eo non exia) corr. b) exoluto 54