Padányi Bíró Márton veszprémi püspök végrendelete 1762 - A Veszprém Megyei Levéltár kiadványai 31. (Veszprém, 2013)

Testamentaria excellentissimi, illustrissimi ac reverendissimi domini domini Martini Bíró de Padány episcopi Wesprimiensis dispositio. Kegyelmes, méltóságos és főtisztelendő úr, Padányi Bíró Márton veszprémi püspök úr végső rendelkezése

Testamentum Fl Xr quo autem praefati istius articuli paragrapho 2^ venerabili clero regni Hungáriáé, beneficia de benigna regia collatione tenenti, disjunctive haec obligatio statueretur, ut scilicet vel eminentissimi condam cardinalis Leopoldi Kollonics, qua tamen archi-episcopi Strigoniensis et primatis regni Hungáriáé nomine totius cleri modalitate tali, ut post mortem hujusmodi beneficiatorum remansa substantia in trifariam dividatur, initae et per regnantem suam sacratissimam caesareo-regiam majestatem confirmandae conventioni clerus stare, vel vero pro consensu regio super libera testandi facultate recurrere deberet. Etiam nos inter reliquos beneficiatos indignissimi de benigna suae majestatis sacratissimae dominae dominae clementissimae manu beneficium episcopatus cathedralis ecclesiae Wesprimiensis recipientes, illud rursus, unde accepi­mus, post mortem nostram cum humillima gratiarum actione non modo restituimus, sed, et siquidem erga humillimam nostram instantiam benignum de praeattacta testandi facul­tate consensum suum regium ex altissimis finibus eadem altefata majestas resolvere dignata sit, juxta ejusdem benigni consensus per suam majestatem sacratissimam clementer elargiti tenorem talem (quod cedat ad majorem Dei gloriam, Beatissimae Virginis Mariae, Beati Michaelis Archangeli, et omninum sanctorum honorem), ut sequitur, invocata Spi­ritus Sancti gratia, ut sic omnibus quasi vestimentis exuti, non habentes, unde ab inimico teneamur, sicut nudi exivimus de utero Matris nostrse, ita nudi revertamur illuc,3 facimus dispositionem: latus 13— [20] Primo: Ad majorem Dei gloriam et per cultum Sanctis­simae et Individuae Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus Sancti augendam Christi fidelium devotionem, pro statua ejusdem in arce Wesprimiensi erecta, finem in eum dedimus florenos trecentos, ut ex legali eorundem interusurio, florenis quippe 300 octodecim quinque pro oleo in altera cathedralis ecclesiae sacristia conservando, tres aedituo cathedrali, qui immediate post vesperas in cathedrali ecclesia finitas omnibus diebus dominicis de hoc oleo ad lampades hujus statuae fundere, easdemque, quousque oleum duraverit, arsuras accendet. Et decem floreni ludi-magistro cathedralis ecclesiae et quidem huic ea sub obligatione dentur, ut is non modo ad primum a )lob 1,21 50

Next

/
Oldalképek
Tartalom