Padányi Bíró Márton veszprémi püspök végrendelete 1762 - A Veszprém Megyei Levéltár kiadványai 31. (Veszprém, 2013)

Függelék

Függelék Lotharingise & Barri dux, magna dux Hetruriae memoriae commendamus tenore praesentium significantes, quibus expedit universis, quod cum ad humillimam fidelis nostri nobis sincere dilecti, reverendi MARTINI BIRO de Padány, episcopi Veszprimiensis locique et comitatus nominis ejusdem supremi ac perpetui comitis consiliariique nostri actualis intimi supplicationem majestati nostrae factam, tum vero ex peculiari reflexione insignium ejusdem meritorum de ecclesia DEI et majestate quoque nostra cumulatorum de regiae potestatis nostrae plenitudine et gratia speciali id clementer annuendum et concedendum esse duximus, ut memoratus episcopus Veszprimiensis ad mentem etiam articuli decimi sexti anni millesimi septingentesimi decimi quinti de bonis et rebus suis mobilibus aquisitis erga bis mille aureos Cremniczienses per impsum ad aerarium camerale numeratos, quibuscunque voluerit personis, fidelibus tamen nostris et jurium Regni capacibus tam nunc in vita prosperaque valetudine sua, quam et in infirmitate mortisque articulo (sub hac nihilominus, quam in ipso collocatam habemus, fiducia, quod per id nec ecclesiae DEI, neque juribus nostris ullum inferetur praejudicium) liberam et omnimodam disponendi, legandi atque testandi habeat potestatis facultatem, assecurantes eundem episcopum nostros et successorum nostrorum legitimorum, videlicet Hungáriáé Regum nominibus: quod factam jam, aut expost faciendam ipsius dispositionem aut testationem nunc pro tunc et extunc pro exnunc ratam, gratam et acceptam habiturae nostrumque regium consensum benevolum pariter et assensum illi praebiturae simus, imo annuimus, concedimus, assecuramus, acceptamusque et praebemus, salvo jure alieno. Harum nostrarum secreto sigillo nostro, quo ut regina Hungáriáé apostolica utimur, impendenti communitarum vigore et testimonio literarum. DATUM per manus fidelis nostri, nobis sincere dilecti spectabilis ac magnifici comitis Nicolai Pálffy ab Erdőd, perpetui in Vöröskő, Aurei Velleris equitis, camerarii et consiliarii nostri actualis intimi, comitatus Posoniensis perpetui comitis, arcisque nostra; regiae nominis ejusdem haereditarii capitanei, curiae nostrae regiae magistri, ac per antelatum nostrum Hungáriáé Regnum aulae nostrae cancellarii, in Archi-ducali Civitate nostra Vienna Austriae, die decima nona mensis Junii, anno millesimo septingentesimo sexagesimo, regnorum nostrorum Hungáriáé, Bohemiae et reliquorum anno vigesimo. (litterse originales, VaML XV.2. Nr. 19.) 128

Next

/
Oldalképek
Tartalom