Padányi Bíró Márton veszprémi püspök végrendelete 1762 - A Veszprém Megyei Levéltár kiadványai 31. (Veszprém, 2013)

Függelék

Függelék Ex consideratione proinde etiam illa, quod annui redditus episcopatus Wesprimiensis cameraliter conscripti, aestimati et ad 20 000 florenorum sint reducti et quod ex illis jam in 2^ decennium juxta benignam caesareo-regiam ordinationem quotannis ad generalem Parochorum Cassam florenos 4000, pro reparatione autem et conservatione praesidiorum confiniariorum tureis oppositorum florenos 378 cruciferos 38 solvam, remanentibus ad meam liberam dispositionem non nisi florenis 15 621 cruciferis 22; cum reflexione etiam illa, quod, quamvis immediatus praecessor meus Adamus Acsády 20 circiter annis episcopus Veszprimiensis nec ad Cassam Parochorum quidquam solverit, exiguumve aut nihil pro decore ecclesiarum bonoque et emolumento diaecesis et episcopatus fecerit, post fata tamen ex ejusdem remansa substantia juxta conventionem Kollonichianam repartita cuilibet parti solum 2500 floreni obtigerint; favorem et benignitatem excellenti« vestrae perdemisse in virtute etiam praeattactae gratiosae suasionis interpello fiducialiter orens eandem excellentiam vestram, quatenus humillimam in conformitate legis, articuli quippe 16. 1715 altefatae suae maiestati sanctissimae jam eatenus exhibitam instantiam meam gratiosi secundare, illudve quod pro benigno in sortem concedendae facultatis libere disponendi consensu regio praestare, debebo, a proportione praedeductorum reddituum meorum episcopalium indeque modo praevio [404] factarum et, si vixero cum Deo adjutorio, faciendarum gravium expensarum moderari dignetur eadem titulata excellentia vestra, ut sic bonitate et benevolentia excellentiae vestrae jam aetate gravatus laboribusque fractus hancce gratiam et clementiam caesareo-regiam consecutus, cum alioqui sentiam mihi sensim apropinquare de hoc mundo ad aeterna transgressum eo majori cum consolatione majorique animi quiete, pace et tranquillitate hinc de mundi tumultu ad tumulum expedire valeam. Emorior ante-titulatae excellentiae vestrae humillimus et obsecutissimus servus Martinus Biró episcopus Veszprimiensis manu propria. Sümegh die 25a Octobris 1757. (litterae exemplares, VÉL A/39/2 tom 16. 402-404.) Consensus domina; Maria Theresia, regina Regni Hungária ad liberam facultatem testandi Nos Maria Theresia, Dei gratia Romanorum imperatrix, Germaniae, Hungáriáé, Bohemiae, Dalmatiae, Croariae et Sclavoni regina apostolica, archi- dux Austriae, dux Burgundiáé, Superioris & Inferioris Silesiae, Styriae, Carinthiae, Carnioliae, marchio Sacri Romani Imperii Moraviae, Burgoviae, Superoioris & Inferioris Lusatiae, comes Habspurgi, Flandriáé, Tyrolis & Goritiae, 126

Next

/
Oldalképek
Tartalom