A Veszprémi káptalan számadáskönyve 1495-1534. Krónika 1526-1558. Javadalmasok és javadalmak 1550, 1556 - A Veszprém Megyei Levéltár Kiadványai 13. (Veszprém, 1997)

Számadáskönyv (1495-1534)

Item quartas nostras Rennekkes locavimus domino suffraganeo pro fl 6. Solvit ad manus decani. Item quartas nostras Beryndkes locavimus domino suffraganeo pro fl 3. Item quartas nostras Perekes locavimus Casparo Theryek pro fl quatuor. Tenetur fl 4. Item quartas nostras Kezthelkes administravit dominus decanus, ex quibus dedit in paratis pecuniis fl viginti sex, item tria vasa vini, quorum unum ex­posuit ad molendina, aliud ad exequias pro festo sancti Martini et tertium ad impleturas vinorum. Item quartas nostras Kapornakkes locavimus abbati de Kapornak pro fl vi­ginti novem. Ad manum decani solvit totum. Item quartas nostras Wepssynkes locavimus egregio Caspar Theryek pro fl duodecim. Ex his, quia decima fuit occupata per homines episcopi, redditi sunt ad manus domini Pauli Rayk fl duo. Solvit. Item quartas nostras Zentgrolthkes locavimus in arendam magistro Ioanni de Erénye [!] socio et concanonico nostro pro fl viginti. Item quartas nostras Nowakes locavimus magistro Michaeli de Ola archi­diacono Segesdiensi socio et concanonico nostro pro fl viginti. Item quartas nostras Magni Foliati Budensis et Nándor dedimus Petro Pal­chan civi Budensi, quia anno proxime preterito conduxerat easdem quartas et propter disturbia Thurcorum non potuit colligere, ex quibus dixit se per­cepisse fl quinquaginta unum. Item quartas nostras Naghgyermend, Kysgyermend, Bogdan, Zenthendre et Roszygeth et Thethenkes administravit magister Laurentius de Bago soci­us et concanonicus noster, ex quibus omnibus collegit duo vasa vini, et quod etiam Franciscus Wylaky prepositus Posoniensis aliquid acceperit, prout idem Bago dicit, de quo ab ipso intelligi debet et de istis vinis ad manus magistri Pauli dedit 11 viginti. Item quartas nostras Fokkes Item quartas nostras Thapolczakees locavimus egregio Andrée Choron pro fl duodecim. Conductiones molendinorum Molendinum nostrum Korlathmolna locavimus honorabili magistro Paulo de Rayk socio et concanonico nostro pro metr centum viginti. Molendinum nostrum ante balneum locavimus honorabili magistro Mathie de Zenthgergwara pro metr centum et tribus, quo mortuo conduxit idem magister Blasius de Kermend pro metr 75, nam viginti octo solverat dictus Zenthgergwary. Faciunt metr 103.

Next

/
Oldalképek
Tartalom