A Veszprémi káptalan számadáskönyve 1495-1534. Krónika 1526-1558. Javadalmasok és javadalmak 1550, 1556 - A Veszprém Megyei Levéltár Kiadványai 13. (Veszprém, 1997)

Számadáskönyv (1495-1534)

Duo paria molendinorum in Kowachy et Kwmalon in Premarthon locavi­mus domino Iohanni suffraganeo usque sex annos metr 200 ita, quod omnia necessaria reformet, et sub bona reformatione remittat sub pena sex fl. Ibidem molendinum apud Paulum Mohay metr octo. Bogarfalwa duo molendina Iacobo preposito, prout in registro.* Molendinum nostrum in Ratholth secundum Petro Herczeg, ut in registro. Molendinum nostrum Weghmalon in Premarthon locavimus Luce Varga iobagioni nostro metr 13. Magistrum eiusdem constituimus Ienew. Duo molendina nostra in Kezy, videlicet Sebes et idem Rezy locavimus dominis Iacobo Zaladiensi et Caspar de Nagoch usque très annos metr 330 ita, quod sub bona reformatione remittant. Ibidem in medio molendinum nostrum locavimus magistro Mathie Kortho hoc anno metr 130. Duo molendina nostra in Paloznok locavimus metr 22, ut in registro Va­lentino Elyesse et Iohanni filio Emerici. Magistros eorundem constituimus Zyrcz et Dopza. Primum molendinum in Chopak locavimus relicte Andrée Hegy metr 22. Constituimus magistrum eiusdem dominum Segwsdiensem. Aliud molendinum ibidem locavimus Ambrosio filio Thome metr 40. Magistrum eiusdem constituimus dominum lectorem. Tertium molendinum ibidem Valentino Lanthws metr 22. Magistrum eius­dem constituimus dominum predictum. Molendinum nostrum in Kewesd desolatum est per abbatem Thikoniensem. Molendinum nostrum in Naghpechel locavimus Ambrosio Mezarus de Chopak metr 26. Magistrum eiusdem constituimus dominum Paka. Aliud molendinum nostrum locavimus Valentino et Andrée Aniani metr 2. Primum molendinum nostrum in Vazol locavimus metr 22. Magister eius­dem Posega. Secundum molendinum ibidem locavimus metr 20. Magister eiusdem Brunna. Tertium molendinum ibidem locavimus metr 8. Magister eiusdem Cegléd. Conductiones anni 1497 Quartas frugum cultelli Budensis per nosmet providebimus. Quartas nostras minoris Germend locavimus magistro Anthonio Myletincz. Quartas nostras maioris cultelli Gyermend hoc anno locavimus Benedicto Pechy fl 40. Tenetur solvere ad festum nativitatis Marie ad relationem ma­gistri Blasii Borhy. Solvit. * A felsorolásban korábban is szerepel.

Next

/
Oldalképek
Tartalom