A Veszprémi káptalan számadáskönyve 1495-1534. Krónika 1526-1558. Javadalmasok és javadalmak 1550, 1556 - A Veszprém Megyei Levéltár Kiadványai 13. (Veszprém, 1997)

Függelék - Krónika (1526-1558)

Alié etiam possessiones capituli penes Balatinum, puta Chopak, Palaznak, Lowas, Alsoewrs, Felsewewrs, Kyszaarberyn, item Papkezzy, Premarthon, Kadartha, Ratholth, Iwthas et Bogarfalwa a diversis diversimode, sed omni­um maxime a Ladislao More et suis servitoribus ex castro Palotha fuerunt aflicte, donec expugnato castro Palotha per exercitum dicti domini Ioannis regis Ladislaus More fugatus est anno 1533. Sed et postea castellani illius castri, presertim Ladislaus Dyenysfalway multa damna intulit illis possessionibus et nunc quoque decima de Kowachy capitulum spoliavit et spoliât quidam alter Ladislaus Nagh* castellanus de dicta Palotha, nam ille alter Ladislaus Dyenysfalwa fuit captus. Propter huius­modi igitur turbulenta tempóra et proventuum capitularium diminutiones, sic­uti parum aut nichil cessit ad divisionem communem. Ita nec scribi potuit quicquam, quod in rectum ordinem redigi potuisset. Orandus est itaque Deus, ut et presentia tempóra meliorare dignetur et in similia incidere non sinat. O Iesu bone, vastatur trahiturque Ungaria. Quot honesté matrone, quot virgines Dei et ingenua nobiliaque corpora his Belial, videlicet Thurcis fue­re ludibris! Capti episcopi, interfecti presbiteri et diversorum officia clerico­rum sopita, subverse ecclesie, ad altaria Christi stabulati equi, martirum efosse reliquie. Ubique luctus, ubique gemitus et plurima mortis imago. Ruit Ungaria et tarnen cervix nostra erecta non flectitur, nisi resipuerimus, omnes simul peribimus. Lege lamentationes et orationem Ieremie et videbis plura, que nos no­stramque miseriam concernere videntur. Hec Paulus custos et canonicus ecclesie Wesprimiensis anno 1550. Et psalmum 78: Dens, venerunt gentes in hereditatem tuam, polluerunt templum sanctum tuum, posuerunt Ierusalem in pomorum custodiam et ce­tera, que sequntur, vide. Continuatio precedentium Nota tandem meritis et culpis nostris sic exigentibus et Deo propter pecca­ta nostra ita nos puniente, transfertur enim regnum a gente in gentem prop­ter iniustitias et iniurias et contumelias et diversos dolos, ut habetur Ecclesia­stici decimo, et in dies peiora experti et ad omnia genera periculorum expo­siti. Interim rex Ioannes in Transsilvania anno milesimo quingentesimo qua­dragesimo est mortuus, in quo etiam anno filius suus Ioannes nomine, ex * Istvánffy Miklós szerint a palotai várnagy Nagy Gergely volt. Historiarum de rebus Hungaricis liber XII.

Next

/
Oldalképek
Tartalom