A Veszprémi káptalan számadáskönyve 1495-1534. Krónika 1526-1558. Javadalmasok és javadalmak 1550, 1556 - A Veszprém Megyei Levéltár Kiadványai 13. (Veszprém, 1997)

Számadáskönyv (1495-1534)

Quartum molendinum nostrum ibidem habent filii Ambrosii Mezaros pro metr 10. [Habet] muneralia Chaan. In Naghpechel primum molendinum nostrum habet Bartholomeus Kyral pro metr 26. [Habet] muneralia dominus cantor. Secundum molendinum nostrum ibidem habet Andreas Anyan pro metr 2. [Habet] muneralia dominus Segesdiensis. In Wazol primum molendinum nostrum habet Ambrosius Saary pro metr 22. [Habet] muneralia Daby. Aliud molendinum nostrum ibidem habet Iohannes Thooth pro metr 20. Tertium molendinum nostrum ibidem habet Balthasar Byro pro metr 9. [Habet] muneralia Warad Petri. In Herend de Bakonio molendinum nostrum unum est desolatum. Nota, quod molendina Korlatmolna, Wymalon et Borhy sunt simplalia tantum. Item medietas molendinorum Kotthyor et Berchen seu medietas proventuum de dictis molendinis ex eo, quod ea medietas nuper obtenta est iure a capitulo Albensi est duplalis tantum, nam alia medietas est etiam sex­talis. Reliqua vero molendina omnia sunt sextalia et duplalia et sic hoc anno ex molendinis Kottyor et Berchen, que cum molendino in Premarthon habito sunt condueta pro metr 1500, quia molendinum in Premarthon est de­terius quam Kotthyor et Berchen, ad ipsum molendinum in Premarthon ha­bitum conputantur metr trecente, ad Kotthyor 600 et ad Berchen 600 et sie medietas illorum duorum molendinorum Kotthyor et Berchen, que est ob­tenta, facit metr 600 et hec erit duplalis tantum et non sextalis. Summa igitur omnium metr sextalium et duplalium hoc anno provenientium ex molendinis facit in toto 3194, ex quibus pro sexta domini prepositi cedunt metr 532 et remanent ad communem divisionem 2662 et di­videndo ad triginta octo personas privando Michaelem Wythez, Kezzy et Zenthfalwa propter absentiam, conputando autem in numerum très preben­darios et quatuor duplatos, videlicet prepositum, lectorem, cantorem et cu­stodem, cedunt cuilibet metr 69 et remanent metr 37. Summa vero metr duplalium tantum et non sextalium facit metr 600, ut prescriptum est, quas dividendo ad dictas triginta octo personas, ce­dunt cuilibet metr 16 et remanent metr 2. Summa autem metr simplalium tantum facit metr 1090, quas di­videndo ad triginta quatuor portiones, hoc est triginta unum canonicos et très portiones prebendariorum privando dictos très, cedunt cuilibet metr 32 et remanent 2.

Next

/
Oldalképek
Tartalom