Vasi Honismereti és Helytörténeti Közlemények 2013/2 (Szombathely, 2013)

ADATTÁR - Soós István: Egy adománylevél margójára. – A Szentgotthárdi Apátság betagolása 1734-ben az alsó-ausztriai Heiligenkreuzi Ciszterci Apátságába

eruditionem, et omnibus gratam vitae conversa [tijonem, aliasque eximias animi dotes et qualitates praenuncupati ROBERTI abbatis antelati Monasterii ad S[anctam] Crucem, quibus ipsum abAltissimo insignitum et dotatum esse, turn explurimorumfidelium n |ost]ror\um] testimonio. turn veropropria quoque n[os] tra experientia benigne cognovimus; eidem tanquam personae idoneae, ac de ecclesia DEI benemeritae, Nobisque gratae et acceptae praefatam Abbatiam S[ancti] GOTTHARDI modis et conditionibus ab infra recensendis, cum supra declaratis universis eiusdem abbatiae bonis, proventibus et emolumentis, iuribusque ac praerogativis temporalibus dementer dandam et conferendam, ac idcirco ipsum praenotatum abbatem ei, cuius interest, praesentandum esse duximus, ita tarnen, ut pro tempore existens abbas S[anctae] Crucis in oppido Sfancti] Gotthardi comitatui Castriferrei adiacente conveniens monasterium, intra annum et diem a dato praesen [ tium | computan [dum] restaurare, et in eo completum conventum, ex duodecim p[rae]fati ordinis religiosis constantem, pro peragendis iuxta mentem fundatorum divinis ofßciis servare, una etiam in territorio et bonis ad dictam abbatiam et monasterium S[ancti] GOTTHARDI spectantibus, propriis expensis, adeoque sine concursu Cassae G[ene]ralis Parochorum in memorato n[os]iro Regno Hung[ari]ae nuper erectae, pro obeundis parochialibus muniis tot sacerdotes, quot iuxta locorum illorum ordinarii arbitrium necessarii esse iudicabuntur, interteneri, ecclesias item, et parochias adhuc necessarias erigi, illas vero, quae iam extarent, ac defectuosae forent, condecenter reparari, omnes autem et singulas sartas et tectas conservari curare: dein cuivis ad memoratam Abbatiam Sfanctij GOTTHARDI ius p[rae] tendenti in foro competenti respondere, ac p[rae]recensiti CISTERCIENSIUM Ordinis iura contra quoscunque praetendentes in via iuris, proprio suo periculo, et expensis, sineque recursu ad Fiscum n [ost] rum Regium, manutenere et defendere, ac ubi demum in casu mortis p[rae]fati ROBERTI moderni abbatis alia idonea persona in abbatem S[anctae] Crucis in Austria legitime de more ordinis electa fuerit, talem et futuros etiam quoscunque suo modo eligendos abbates Monasterium S[anctae] Crucis in Austria S[anct]i Ordinis CISTER­CIENSIUM, Nobis et successoribus n[ost]ris legitimis utpote IIung[ari\ae regibus, pro obtinendis super saepe fata Abbatia S[ancti] GOTTHARDI in Hung\ari]a sita, per expeditionem Regiae Hungarico Aulicae Cancellari[ae] benignis Z[itter] is confbmatoriis (penes quas semet consveto modo per Regiam Hung[ari]cam Cameram installari curabunt) praesentare debeat ac teneatur. Imo conditionibus sub p[rae]censitis restituimus, reincorporamus, et reapplicamus, damusque, conferimus et p [rae] sentamus. Salvo iure alieno. Harum n [ost] rarum secreto sigillo n [ost] ro, quo ut rex Hung [ari] ae utimur, impendenti communitarum vigore et testimonio Z [ite] rar [um]. Datum in archiducali civi[ta\te n [ost] ra Vienna Austriae die vigesima nona men [sis] Iulii, anno Z)[omini ] millesimo septingentesimo trigesimo quarto. Regnorum n [ost] rorum: Rom [anonim] XKIIIo. Ilispan[iarum]NXXIo. IIung[ari|ae vero, Bohemiae, et reliquorum a[nn]o XKIM). Carolus mp. Comes Ludovicus de Batthyány mp. Petrus Végh mp. * 30

Next

/
Oldalképek
Tartalom