Horváth M. Ferenc - G. Molnár Péter (szerk.): Váci végrendeletek II. (1729-)1751 – 1770(-1785) - Váci Történelmi Tár 6. (Vác, 2010)

Bevezetés

314. Ujfalussy Tóbiás végrendelete 1765. december 14. Omnia ad majorem Dei gloriam. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, Amen. Cum ego miser et infelix homo omnium peccator maximus qui vix cras­tinum diem mihi polliceri audeo. Primo et ante omnia commendo animam meam domino Deo Creatori, Salvatori et Sanctificatori, qui me per multas tribulationes in ligno crucis sanguine suo praecioso redemit. Secundo corpus meum terra putredini et vermibus ad capellam Sancti Rochi inhumetur rogo, et obtestor meos proximos vel maxime meum domi­num testamentarium Ladislaum Abrahámffy inclyti Pest, Pilis et Solth arti- culariter unitorum comitatuum jurassorem et comissarium processualem, ut in atritis caligis nudipes sepeliar, cum nudus ex utero matrio meae prodie­rim, nudus quoque redeam oportet. Tertio per totum octaginta trium annorum decursum fors nihil [FI.] boni operis fecerim, ob hoc, nunc, pro tunc in forma huius testamen­ti lego pro sepultura mea una cum sacris florenos quinquaginta rhe- nenses, id est 50 ita ut 40 floreni pro sacrificiis missae impendantur et 10 pro sepultura sufficient crederem. Praeterea R. R. patribus franciscanis pro sacris florenos 10 R. R. patribus Piarum Scholarum Vaciensis pro sacris decem 10 R. R. patribus ordinis Praedicatorum Vaciensis similiter pro sacris florenos decem, id est 10 Congregationi Sanctissimae Trinitatis Vaciensi f. decem, id est 10 Congregationi Beatae Mariae Virginis Scholarum Piarum Vaci­ensi fl. decem 10 ita tamen, ut eadem alma sodalitas mihi socia, si scholae eorum viguerint, dum sepeliar, fumus meum concomitari et unum offici­um pro refrigerio animae meae absolvere non dedignetur Congregationi Seraphici Sancti Patris Francisci f. decem, id est 10 Congregationi S. Josephi nutricii Iesu Christi Salvatoris mei flo­renos decem, id est 10 Pro capella Cellensis Beatae Virginis Mariae infra civitatem Va- ciensem florenos decem, id est 10 Pro calvaria Vaciensi florenos decem, id est 10 Pro capella sanctorum Rochi, Sebastiani et Sanctae Rosaliae 10 Pro capella sancti Michaelis Archangeli ad Kisvác (Kiss Vácz) florenos decem, id est 10 406

Next

/
Oldalképek
Tartalom