Sándor János: A székelykeresztúri unitáriius gymnasium történelme (Székelyudvarhely, 1896)
XI. Iskolai törvények, rendszabályok
234 §. 18. Ejusdem érit una cum oeconomo aedificiorum, ut non ruinentur curam habere, sub poena reparationis ex proprio sumptu. §. 10. Ex Accidentiis, si quae imposterum fuerint in communem divisionem pertinentia, e singulis fforenis, binos in suam praerogativam accipiet denarios, non vero ex Legatione, seu Testamento collatis. §. 20. Exactori in publico negotio non obtemperans poena contumatiao cicuratur. §. 21. Exactoris esto cum juratis quavis Septimane ter cameraslustrare, ineptientes admonere, et Rectori deferre. TITULUS II. De Juratis. §. 1. Jurati ex Primariis melioris notae togatis suffragio Studiosorum eligantur, et authoritate Rectoris coufirrnentur. §. 2. Post functum Trimestrale officium valedicere poterunt, aliis in eorum locum substitutis. §. 3. Juratorum esto Exactori in publicis negotiis assistere. §. 4. Hungarice narrantes, et quosvis, excessus observare, connotare, ac Exactori deferre. §. 5. Jurati excessum facientes, sicut Exactor ac in excedentes conniventes, in duplo privantur. §. 6. Cursöriam agere, Oeconomiam gerere, non obligautur, donee hoc munere funguntur. §. 7. Jurati cum Exactoro ter quavis Septimana Cameras lustrare obligantur. TITULUS III. De publicis Praeceptoribus. §. 1. Publicorum praeceptorum, seu collaboratorum constitutio penes solum Rectorem est; liberum est quotidianam puerorum informationem in se suspicero, aut in alium transferre; si ergo placuerit Rectori, oundein ordinabit, quem aptiorem fore putabit, officio praeceptoratus, quem etiam didactri participem faciet.