Tóth György (szerk.): Az Unitárius Egyház rendszabályai 1626-1850 - Az Unitárius Egyház törvényeinek gyűjteménye 3. (Kolozsvár, 1922)
II. Könyv 1694 - 1718
74 et decalogo, bonaque civili consvetudine consentientes, definire, dijudicare, atque dirimere. Cujus judicio si alterutra pars contenta non erit, licebit ad universitatem Synodi, et congregationis ecclesiasticae appellare.1 Quinto. Debebunt etiam animadvertere serio, ne per oscitandam, negligentiam, impietatem, imprudentiam, et elationem superintendentis, verbum dei et tota ecclesia male audiat. Praeterea illum ecclesias visitantem comitentur, re, consilio, opere, juvent, et si quid aequum et justum mandabit, non negligant. Est enim voluntas dei, ut superioribus, et praesertim publicam personam gerentibus in rebus honestis obsecundemus. Sexto. Quotiescunque consistorium cogetur, toties inquisitio morum inter primores ecclesiae fiat, accusent sese mutuo, damnent, arguant, sed non tamen studio nocendi, aut ulciscendi, aut diffamandi apud plebem cupiditate. Septimo. Si de aliqua controversia graviore consensus fieri in senatu ecclesiastico facile non poterit, suffragiis et calculis res tota decidetur, majorque pars minorem vincet. De Officio Seniorum. Dioeceses singulas suum habere seniorem par est, et synodus sancta, suo id firmo decreto sancivit, propter multas certasque causas. Primum porro istos quoque pios, integros, inculpatos, deique inprimis timentes esse oportet. Nam et istis nomen episcopi apud Paulum tribui in confesso est, ac proinde iisdem fulgere, quae supra commemoratae sunt, virtutibus debent. Praeterea ad seniores pertinebit, diligenter tenere, ac animadvertere numerum ministrorum, sub sua dioecesi existentium. Item ; de illis te[m]pore visitationis, quae quotannis semel ad minimum fieri etiam a senioribus debet, adjunctis sibi duobus ad minimum assessoribus, percontari, quomodo vivant, quid et qua fidelitate, sedulitate, fructuque doceant, numquid aliquid palam in concionibus dicant, vel clam in aures nonnullorum sub propriis, aut alienis tectis insusurrent, quod turbet pacem, quod a consensu ecclesiae, et doctrina publice recepta atque approbata recedat. ' Ez a zsinatra nézve világos rendelkezés. Az „ecclesiastica congregatio“ kifejezés a fogalom-azonosságga magyarázható.