Tóth György (szerk.): Az Unitárius Egyház rendszabályai 1626-1850 - Az Unitárius Egyház törvényeinek gyűjteménye 3. (Kolozsvár, 1922)
II. Könyv 1694 - 1718
Lectori benevolo. Secundus jam labilur annus, lector benevole, cum onus hoc directionis ecclesiasticae, quod humeris meis sustineo, a confratribus meis mihi est impositum, a quo tempore non sine magnis molestiis sum expertus, quam sit difficile in tanta morum corruptione absque certis, iisque publicatis regulis ac legibus, etiam illam hominum societatem regere ac gubernare, cui pastorum omnium pastor Christus, pascendas suas oves commisit; et quibus praecipit, ut bono exemplo praeluceant suo gregi. Quapropter e re maxime futurum ecclesiarum nostrarum putavi, si canones aliquos cum pietatis tum honestatis regulis convenientes, juxta quos eae imposterum dirigerentur, in lucem edi curarem. Et quia ad manum habebam Disciplinam Ecclesiasticam, a piae recondationis viro, Valentino Radecio superintendente, olim in usum ecclesiarum nostrarum conscriptam, eam reverendorum dominorum collegarum meorum censurae subjeci. Verum quoniam non omnia videbantur tempori nostro pariter accomodata, utilia retinuimus, ve! prout ratio temporis postulabat, immutavimus, inutila resecuimus, multa etiam addidimus. Tu his fruere et nobis fave. MicYjael Almdsi, superintendens unitartorum.