Tóth György (szerk.): Az Unitárius Egyház rendszabályai 1626-1850 - Az Unitárius Egyház törvényeinek gyűjteménye 3. (Kolozsvár, 1922)

I. Könyv

9 hospitalem, aptum ad docendum, non vinosum, non percussorem, non turpiter lucri cupidum, moderatum, alienum a pugnis, alie­num ab avaritia, qui suae domui bene praesit, qui liberos con­tineat in subjectione, cum omni honestate, nam si quis propriae domui praeesse non novit, quomodo ecclesiam dei curabit et quae sequuntur... . 11. Secundum munus episcopi est, ut in doctri­nam et mores sibi commissi gregis sedulo invigilet, ac inquirat. Unde Paulus in actis i1 Attendite igitur vobis ip­sis et toti gregi, in quo vos spiritus sanctus constituit epis­copos ad pascendam ecclesiam dei, quam acquisivit proprio sangvine. Quamquam ibi2 nomen episcopi late et communiter accipiatur. *2 111. Tertio, cum vita hominum multis implicita molestiis teneatur, nec unus et alter ad obeundum ubique docendi munus sufficiat, superintendentis est opportune ac tem- Ordinatio pestive ministros ordinare, et pro eruditione, donisque fir divinitus ipsis collatis, in diversa loca vicatim atque oppidatim legitime collocare, juxta illud apostoli3 con­silium: Hujus rei gratia reliqui te in Creta, ut quae reliqua sunt corrigas, et constituas oppidatim4 pracsbiteros sicut ego tibi injunxi. Tit. l. *3 IV. Invigilare debet quanta maxima cura potest Vigilatia coetui, ne discordiarum semina inter ministros spar­­episcopi. gantur,5 quae postea radicibus defixa altioribus, jurgia, convitia, contentiones, verbera, et id genus similia, ob quae ut plurimum ipsum ministerium sanctum male audire solet, pariant. V. Quia saepe fit ut peregrini homines sub specie probitatis ac humilitatis irrepentes, graves admodum perniciosasque praesertim inter simplices excitent tnrbas, quae deinde tum corporis, tum animi pacem atque qnietem evertant; curabit episcopus ne introitus ad ecclesiae consortium libere cuivi pateat, sed examinati, et testimonium bonum de vita simulque doctrina habentes, advenae recipiantur. VI. Cum satan astutus pater ille mendacii et homicida nun­quam ecclesiam super Jesum Christum fundatam petere telis a) K. 1 Actor. 20. 28., 2. illic. 3 Pauli ; * per civitates; 5 spargant. U. = spargantur. b) K. Széljegyzetek: ** Gregi invigilet. *2 Ministros in ecciesias collo­cet ; *3 Eis invigilet; *4 Peregrini examinati recipiantur.

Next

/
Oldalképek
Tartalom