Mocsáry Sándor szerk.: Természetrajzi Füzetek 21/1-4. (Budapest, 1898)
3-4. szám
I68 DE BORBÁS Folia formarum vernalium maiora atque Jatiora esse solent, internodia ssepius superant, apice breviter angustata, neque adeo, saepius fere a basi longe acuminata, veluti in formis serotinis. Foliis brevioribus 0. divergens, bis latioribus et brevioribus (ut Rhinanthorum Rh. ellipticus et Rh. Alectorolophus Scor. = Rh. Freynii KERN.), argutius serratis 0. canescens excellit. Rami elongati atque horizontaliter divergentes 0. divergenti sunt proprii. Cfr. GREN. et G ODR . Fl. Fr. II. p. 607. Racemus Odontitidis litoralis arrectus, in ceteris nutans. Bracteas elongatas, floribus longiores, in apice racemi longe comosas, species vernas possident. Inter postsestivas nonnisi O. stenodonta grandibractea; in ceteris bractese Hörem vix superant, neque in apice caulis longam comam formánt. Flores minimos 0. divergens profért. Antherese Odontitidis Kochii «imberbes» falso sic dictae ; 1 huius quoque barba in antheris distincta aut magis evanescens, ut in speciebus australioribus saepius videmus. Character biologicus. Folia Odontitidum facile decidua, fragilia, siccata etiam nigricantia, prsesertim illa specierum australium. Genus Odontitidum per tempus solstitiale in species postvcrnas, praesolstitiales (rnaj., jun., jul.) atque postsolstitiales, postaestivas (aug., sept., octob.) separatur, veluti Leucoium, Spiranthes, Gentiana etc., quamquam species posteriorum inter se magis diversse sint. Forma vernalis atquepostverna semper simplex aut simplicior, pauciet breviramea, foliis et internodiis paucioribus, prioribus maioribus atque latioribus, internodia superantibus. Ramis summis et racemo paria foliorum sine Horibus interposita nulla. Habitus tenuior, elongatus, band pyramidalis, caulis magis villosellus, pube enim laxiore, magis patula, haud adpressa. Flores, calyces atque fructus vernalium atque postvernarum plerumque maior, fructus ante sestatem aridam maturus. Yita quotannis brevi or. 0. verna in Croatia junio, forma 0. Odontitidis postverna in Hungaria exeunte jun. et ineunte julio floret. 0. macrocarpa mense jul. flores fructusque profért, dein ramosior, autumno autem ramosissimus fit, absque interfoliatione, florendi tempore igitur quasi intermedia, veluti Centiana depauperata Rochel, a medio julio usque ad mediam septembrim in vallibus Tatrae obtusifolia manet. Species postfestiva, dum quotannis diutius cresceret, elatior, ramosior, ramis magis numerosis, foliosis longioribusque, quam forma pi'ieíestiva, excellit. Etiam internodia plurima, folia minora, sed multo crebriora, 1 FREYN , Flora von Siid-Istrien, p. 159. GREMLI, Exursionsflora für die Schweiz ed. VI. p. 332.