Mocsáry Sándor szerk.: Természetrajzi Füzetek 18/1-4. (Budapest, 1895)

1-2. szám

adspecto marginem apicalem partis patellaris attingere, a basi laminae tar­salis autem spatio sat lato distare videtur ; subter in angulo apicali exteriőre pars haec processu ornatur gracili, leviter sinuato, parti tarsali adpresso, summo apice intus et deorsum deflexo ; lamina tarsalis circiter sescuplo longior quam patellaris cum tibiali, apicem versus paene aequabiliter an­gustata, apice obtusa; rostrum laminae tarsalis circiter aeque longum atque 2 /s bulbi genitalis (embolo excepto). Bulbus genitalis a latere adspectus subter parum inaequabiliter convexus, angulo basali exteriőre dentem for­manti gracilem acutum, deorsum directum, lateribus nusquam profundius excavatis ; embolus eius margini apicali fere medio (lateri exteriori paullo propius) innatus, bulbi parte crassa circiter duplo brevior, anteriora versus directus, e basi sat crassâ et e parte apicali longiore, tenuiore, leviter foras arcuatâ constans. Céphalothorax 1*7, cum abdomine 3*5 mm. longus. 10. Heliophanus nigriceps n. sp. Armen. : Erivan, 10. VI. mas ad. Céphalothorax cum sterno rufus, area oculorum nigra, apophysis femora­lis maris bifida. Céphalothorax laete fusco-rufus, marginibus nigris, parte cephalicâ (usque ad impressionem transversam, qua dorsum ornatur) supra nigra; mandibulae fusco-rufae, apicem versus pallidiores, maxillae rufo-flavae, labium rufo-fuscum, sternum fusco-rufum, anguste nigro limbatum. Pal­porum pars femoralis nigricans, intus et subter fusco-flavida, partes patel­laris et tibialis fuscae, tarsalis nigricans. Pedum coxae subter rufo-flavae, caeterae partes rufo-flavidae, colore fusco suffusae, pedum I. femora tota nigri­cantia, patellae et tibiae in utroque latere nigro lineatae (postice obsolete), caeterorum pedum femora supra et in utroque latere, patellae et tibiae in utroque latere plus minusve distincte, nigro lineatae. Abdomen supra cum mamillis supremis nigrum, subter nigro-fuscum, mamillae infimae fuscae. — Céphalothorax (in exemplo unico, quod vidi, detrito) squamis tectus luteis nitentibus, secundum marginem squamis albis opacis, vittam submargi­nalem angustam formantibus ; in abdominis dorso squamae pleraeque ver­sicolors nitidae, squamae albae opacae in eius margine antico fasciam for­mant angustam, in latera non productam, in media dorsi longitudine autem et prope mamillas paria macularum duo, parvarum (quarum anteriores rotundatœ, posteriores transversa? videntur) ; venter in utroque latere prope mamillas fasciâ minuta transversa alba ornatus, caeterum — ut videtur — squamis decoloribus nitentibus et squamis albis dispersis tectus. Palpi supra lineâ alba e squamis constanti, apicem partis femoralis et partem patellarem (et tibialem?) et laminae tarsalis totam longitudinem occupanti. Area oculorum dense sed parum profunde punctata et rugulosa, dorsum pone oçulos modiçe dense et parum profunde, latera cephalo-

Next

/
Oldalképek
Tartalom