Mocsáry Sándor szerk.: Természetrajzi Füzetek 18/1-4. (Budapest, 1895)
1-2. szám
dius ; palpi fusco-flavidi ; pedes fusco-flavidi, annulis fuscis diffusis ornati : latis pone basim femorum et tibiarum, augustioribus in illorum et harum apice; patellae anteriores fere totae, basi excepta, posteriores praesertim in lateribus infuscatae; metatarsi apice auguste infuscati, anteriores etiam pone basim vestigio annuli parum expressi ornati. Tibia cum patella pedum I. 0*88, pedum IV. 0*75 mm. longa. Abdominis forma ordinaria ; cribellum integrum; epigynes (fig. 21) margo posticus niger transverse plicatus, caetera area pallidior, fusca, foveolis ornata duabus paene ovatis, antice latioribus, inter se ne dimidiâ latitudine suâ quidem distantibus, ab epigynes margine postico spatio remotis parum breviore, quam sunt coxae IV. longae, et aeque circiter longo, atque spatium latum est, quod ab eis ambabus occupatur. Dorsum abdominis (fig. 20) umbrino-cinereum (cinereum, pallide umbrino reticulatum), colore nigro-fusco pictum : antice vittâ ornatum inaequali, circiter aeque lata atque tibia cum patella III. longa est, antice leviter augustatâ, in dimidio posteriore primo augustatâ, tum leviter dilatatâ et in ramos très divisa, quorum médius crassior est quam laterales retro et paullo foras directi ; haec vitta circiter 2 /s longitudinis occupât; eius ramulus apicalis médius cum angulo coniungitur paene recto, paullo quam ipsa latiore ; sequuntur, in dimidio posteriore dorsi, anguli similes circiter 7, quorum anteriores quatuor saltern alternantes crassiores et tenniores, lineâ mediana tenuissimâ coniuncti ; apices laterales angulorum sex anteriorum dilatati et inter se confusi maculas formant utriusque ternas irreguläres, quae in vittas coniunguntur longitudinales duas parallelas, valde inaequales, coniunctim spatium paullo latius quam vitta antica occupantes ; quae vittae in abdomine desuper adspecto apicem eius attingunt. Latera abdominis fusca, margine superiore inaequali, parce fusco-cinereo punctata; ventris partes laterales fusco-cinereae, pars media cum mamillis fusca. (Exemplum unicum, quod vidi, detritum est ; pubes, quae restât passim, alba in parte cephalica supra, in clypes, in ventris partibus pallide coloratis, fusco cinerea in partibus obscuris). Dictyna ignobilis et D. annulata a plerisque aliis Dictynis différant pedibus annulatis. Inter Diclynas pedibus annulatis ad hoc tempus subtilius descriptas Diclynae ignobili D. pygmaea THOR,*, D. annulalae D. mitis THOR.** praesertim similes videntur ; ambarum mares soli noti sunt; D. pygmaea multominor describitur quam D. ignobilis, oculis mediis anticis inter se insigniter magis approximatis caet. ; D. mitis oculorum situ imprimis differre videtur a D. anntdata nostra, ex. gr. oculis anticis lateralibus longius a mediis, quam hi inter se, distantibus. * T. THORELL, Descript. of several European a. Nortli-african Spiders. 1875. ** Ibid. Természetrajzi Füzetek. XVIII. köt. 3