Mocsáry Sándor szerk.: Természetrajzi Füzetek 18/1-4. (Budapest, 1895)
1-2. szám
longitudinalibus ornatur, ca 0*15 mm. longis, coniunctim aream occupantibus antice paullulum latiorem quam postice, circiter sescuplo longiorem quam medio latam, levissime foras curvatis, versus apices paullulum angustatis, ita ut intervallum earum medio leviter constrictum évadat ; quibus vittis in epigyne siecata (fig. 14) foveolae respondent paullulum breviores, latiores, antice et intus marginibus limitatae praeruptis, in latere exteriőre autem obtusis et diffusis ; septum foveis interiectum angustius quam in epigyne humefacta videtur, pilosum, antice paullulum fortius, postice perparum dilatatum. Céphalothorax (humefactus) pallide incarnatus, colore flavo suffusus, Umbo marginali* albido, posterius latiore, anterius angusto et paullo inaequali; vittis lateralibus in Universum pallide umbrinis ; earum margines inferiores leviter concavi, modice definiti, parum imequales, postice latitudine areae oculorum inter se distant, antice oculos laterales posticos attingunt, ab eis pallidiores fiunt et in angulos clypei descendunt ; pallide fulvae sunt hae vittae, lineolis albidis angustissimis reticulata?, punctis adspersae nigro-umbrinis, versus margines praesertim postice et secundum lineas radiantes binas et ad lineas albidas densius congestis, ita ut vitta utraque maculis tribus albido-umbrinis notata videatur; macula cephalica angulata albida, pone oculum lateralem posticum utrumque macula oblongâ pallide flavido-incarnatâ ornata, parte mediâ paene deletà : colore pallide flavido-incarnato suffusâ et punctis umbrinis adspersa, e quibus punctis quatuor maiora, bina in ipsa macula, bina in eius margine postico sita, lineam leviter recurvatam désignant : macula cephalica cuneata lineâ albidâ mediâ, inter oculos medios initium capienti, paullo ultra medium producta, picta, ad earn utrimque lineolis binis longitudinalibus, parum expressis, albidis ornata; oculi omnes colore albido cincti, praetera area oculorum inter seriem anteriorem et posteriorem lineâ albidâ recurvatâ ornatur, oculos laterales posticos attingenti, cum cingulis oculorum mediorum posticorum coniunctâ, inter oculos medios anticos in maculam dilatatâ ; faciès utrimque lineolâ albidâ ornatur ab oculo laterali antico sub oculum lateralem posticum ductâ, libratâ, inter oculos laterales et sub eis et inter oculos anticos medios et clypei angulos umbrino punctata ; clypei margo albidus. Pars thoracica vittae mediae ad apicem maculae cephalicae angulatae macula parvâ pallide umbrinâ picta, utrimque lineolis radiantibus albidis ternis, quarum postremae ramosae et reticulata?, ornata. Mandibulae colore cephalothoracis, punctis umbrinis adspersae. Sternum isabellinoalbum ; maxillae labium palpi pedes ochroleuca, colore fulvo paullo suffusa ; palpi punctis umbrinis adspersi ; pedes in apice femorum patellarum tibiarum supra anguste albido marginati, annulis evidentioribus carent; * Cfr. : CHYZER et KULCZYNSKI, Aranese Hungarise. I, pag. 109 nota.