Kegyes tanítórendi katolikus gimnázium, Szeged, 1935

ODE. Exegi monumentum aere perennius, . . . Quod non imber edax non Aquilo imperans Possit diruere, aut innumerabilis Annorum series et fuga temporum. Horat. Carm. III. 30. Ad Excellentissimum ac Reverendissimum Dominum Doctissimum Julium Glattfelder de Moór, Episcopum Csanádiensem, quum salutari episcopatus munere quinque lustris gloriosissime fungeretur. Ave Sacerdos Summe, Pater Pie, Devotus omnis nunc gratulor Tibi Dioecesis nostrae atque urbis Nomine, tempore jubilari ! Iam quinque lustris clementer imperas, Juvante Coelo Pastor Amabilis Tuasque oves clerumque corde Diligis ac adiuvare pergis. Episcopali tunc sede depulsum Deus dedit Te, PraesulemimoPatrem Saluti nobis gaudioque, Gratia Coelicolis agenda est ! Virtute tanta eloquioque sic, Scientiarum lumine Praeditus Fulges sacerdotum pius Sol, Dioecesis decus atque lumen ! Iam de beandis iuvenibus bonis, Magnis merentem de patria quoque Regnipotentis magna gratia Te decoravit honore summo. Supreme Rector, siderea domo Mundi gubernans machinam inclytam, Permitte nostro Patri et uti Fructibus omnibus his laborum. Coelicolum Rex ac hominum Sator, Videre cedas Pontificem Pium Beatum iam lustris adauctum Ecclesiae patriaeque florem ! Szegedini. Pridie Idus Maias. MCMXXXVI. Hippolytus Fekete e Scholis Piis.

Next

/
Oldalképek
Tartalom