Századok – 2018
2018 / 6. szám - TANULMÁNY - Kiss Gergely: VIII. Bonifác és Magyarország (1290–1303). A pápai hatalmi legitimációs elképzelések és kormányzat összefüggései
VIII. BONIFÁC ÉS MAGYARORSZÁG (1290–1303) 1374 II. VIII. Bonifác 1301. október 17-i parancslevele Niccolò Boccasini legátushoz 87 Romanus pontifex super reges et regna constitutus a Deo in ecclesia militanti gerarcha summus existit, et super omnes mortales optinens principatum, sedensque in solio iudicii, cum tranquilitate iudicat et suo intuitu dissipat omne malum. Proinde sancte memorie nostri Romani pontifices, etsi eos diversorum regum et regnorum cura sollicitaverit officii pastoralis, specialiter tamen studia converterunt, ut regnum Ungarie, quod ad apostolicam sedem peculiarius pertinet, preservaretur a noxiis et a salubria susciperet incrementa, et maxime contra Cumanorum, Tartarorum et paganorum ac scismaticorum hostiles incursus, quibus extitit hactenus plurimum impugnatum, et ex quibus ad magnum exterminium et diminutionem habitatorum fidelium est deductum. [...] Colocensis archiepiscopus [...] W[enceslaum] natum carissimi in Christo filii nostri W[enceslavi] Boemie regis illustris in regem eiusdem regni Ungarie de facto, cum de iure non posset, coronare presumpsit, ingressum tuum in ipsum regnum nequaquam expectans, cum esses illud cum huiusmodi legationis officio e vestigio intraturus, nec attendit dictus archiepiscopus, quod nunquam ad se vel predecessores suos Colocenses archiepiscopos regum Ungarie coronatio de iure vel de consuetudine pertinuerat, nec aliquatenus pertinebat, sed huiusmodi reges solent per Strigoniensem archiepiscopum, qui est pro tempore, coronari, ut non prosequamur ad presens, quomodo nec ex successione seu iure aliquo, quod occurrat, regnum ipsum debebatur W[enceslao], nato predicto, super quibus in dubio saltem nos vel te [...] consulere debuisset. Cum enim inter lepram et lepram variaretur iudicium, erat ad nos, qui summi sacerdotis levitici generis vices gerimus locumque tenemus, in tam arduis casibus recursus habendus, maxime cum magnificus vir Carolus, nepos [...] C[aroli] Sicilie regis [...] per dilectum filium [...] Strigoniensem electum et administratorem auctoritate nostra in spiritualibus et temporalibus Strigoniensis ecclesie constitutum in eiusdem regni Ungarie regem fuisset antea coronatus. Ad hec nolumus te latere aut in dubium revocari, quod memoratum Ungarie regnum sacrosancte Romane ecclesie a beato Stephano primo rege Ungarie christiano cum omni eius iure ac potestate et devote oblatum fuit et traditum reverenter, qui etiam ad ipsius regni solium noluit auctoritate propria sublimari, sciens quod nemo sibi sumere debet honorem, nisi qui vocatur a Deo, et ideo non a quolibet, sed a vicariu Iesu Christi et successore Petri assumpsit regium diadema, fuerat quidem divinitus revelatum, quod ei primum in gente Ungarica corona debeatur et regum, sicut hec plenius documenta, que servantur in archivis memorate ecclesie Romane, testantur, et ad ipsius archiepiscopi poterunt notitiam pervenisse.[...]. 87 Theiner I. 388–389.