Századok – 2015
2015 / 2. szám - Bácsatyai Dániel: Az egresi ciszterci monostor korai történetének kérdései
AZ EGRESI CISZTERCI MONOSTOR KORAI TÖRTÉNETÉNEK KÉRDÉSEI 297 ignorabant, monasterio de Egris in Ungaria in abbatem prefectus, qui postmodum per commissarios capituli generalis ordinis memorati suis demeritis exigentibus ab ipsius monasterii de Egris regimine fuit amotus sicque vagabundus discurrit per seculum in proprie salutis dispendium et scandalum plurimorum. Propter quod generale capitulum apud Cistercium ultimo celebratum diffinivit contra dictum Petrum, quod, nisi infra festum Purificationis Beate Marie Virginis proximo nunc transactum ad dictum monasterium Bellifontis in Ungaria rediret et ibidem servando professionem suam sub obedientia abbatis dicti monasterii moraretur, tamquam inobediens carceri traderetur. Qui huiusmodi diffinitionem sibi intimatam contempnens adhesit communitatibus quarundam villarum de Flandria, videlicet Brugis, Gandavi et Ipri Tornacensis et tue Morinensis diocesum, societatem et confederationem iniens cum eisdem, et cum non modica comitiva armatorum dictarum villarum ad dictum monasterium de Dunis se conferens ostia bursarie, sacristie, cartalagii omniumque officinarum dicti monasterii frangi fecit cum malleis ferreis violenter ac circa triginta dolia vini, vinum, quod erat in eis, pro magna parte bibendo et totum residuum nequiter effundendo cum dictis armatis penitus vacuavit dictumque monasterium multis bonis mobilibus ad valorem septem milium florenorum auri ausu sacrilego dictorum armatorum stipatus potentia spoliavit, quandam etiam grangiam ipsius monasterii valoris annui duorum milium florenorum prius occupatam per eum suis sororibus secularibus assignavit; abbatem quoque et moanchos et conversos dicti monasterii usque ad numerum viginti afficiens contumeliis de dicto monasterio cum eorundem armatorum potentia expulit et fugavit, qui coguntur miserabiliter extra dictum monasterium mendicare; ac nichilominus in profundum malorum demersus publice se iactat, quod per communitates dictarum villarum ad ipsius abbatie de Dunis regimen est assumptus, quam quidem abbatiam propterea destruit et confundit tam in rebus dicti monasterii, quam personis; propter quod dicti abbates ad nos super hoc duxerunt humiliter recurrendum. Quocirca fraternitati tue per apostolica scripta committimus et mandamus, quatenus, si tibi per facti evidentiam vel alias constiterit ita esse, communitatibus dictarum villarum, sub penis excommunicationis in singulares personas maiorum regentium dictas villas et interdicti in easdem villas, quas, nisi infrascriptis monitionibus tuis paruerint cum effectu, eas incurrere volumus ipso facto, ex parte nostra precipias easque moneas et inducas, ut infra certum terminum peremtorium competentem, quem ad hoc eis duxeris prefigendum, dictum Petrum, qui etiam dicitur fore respersus heretica pravitate, capiant seu capi faciant tibique nomine nostro et Sedis Apostolice in carcere detinendum faciant assignari, ac nichilominus de dicto monasterio de Dunis personis secularibus, quas idem Petrus cum earundem communitatum favore et potentia introduxit in illud, expulsis et deiectis omnino, reducant abbatem ac monachos et conversos predictos inibi Domino servituros dictoque monasterio de dampnis illatis et spoliis ablatis faciant plenam et debitam satisfactionem impendi, et dictam grangiam per sorores dicti Petri occupatam dimitti ab eis faciant et restitui monasterio memorato. Quod si forte communitates predicte