Századok – 2013

KÖZLEMÉNYEK - Fedeles Tamás: Ördögi sugallattól vezérelve - egy 15. századi gyilkosság nyomában II/433

452 FEDELES TAMÁS libéré et pacifïce dimitteret, ipseque tamen animo pertinaci illa dimittere dene­gans, eundem Stephanum dato certo signo, ut mos est illius patrie, ad duellum provocavit, et eidem Stephano comminatus extitit. Et deinde, cum ipse Ste­phanus post proxime preteritum festum Nativitatis Domini nostri Ihesu Christi, in die videlicet festivitatis Sancti Thome martiris a carissimo in Christo filio nostro Nicoiao rege Bosne illustri, cuius capellanus existit ad ipsius regis ser­vitia fecisset evocatus proficiscereturque cum sua comitiva, quo rex prefatus miserat, idem Benedictus casu post ipsum Stephanum in quodam curru licet diverso itinere venit, quem ipse Stephanus in via publica expectans de predicta occupatione iurium et bonorum ecclesie huiusmodi allocutus fuit, ubi hinc mo­dum multa verba iniuriosa racione dictorum bonorum examinorum pertur­batione et ad dictam provocatione emissa fuerunt, que in tantum amborum irritatos amicos, ut ambo de curribus, quibus vehebantur, descenderent, et ambo arma raperent, eumqe prefatus Stephanus prope currum Benedicti oc­cessissent. Idem Benedictum primum eidem Stephano grave in capite vulnus inflixit, quidam insuper familiaris ipsius Benedicti similiter in ipsum Stepha­num manibus armatis impetum fecit, interea ipse Benedictus unum ex famili­aribus eiusdem Stephani usque ad mortem vulneravit. Ipse vero Stephanus, postquam vidit mortem sui servitoris et vulnus capiti suo inflictum graviter commotus, ad arma suos famulos exhortatus extitit, et unus ex familiaribus ipsius Stephani, cuius consanguineum prefatus Benedictus, ad mortem vulne­raverat, eundem Benedictum lancea transflxit, ipse quoque Stephanus pre­fatum Benedictum insuper vulneravit, qui parvo post tempore exspiravit. Cum autem, sicut eadem petitio subiungebat prefatus Stephanus de premissis, in quibus aliter, quam ut prefertur, culpabilis non fuit, ab intimis doleat, et obli­gationes cum prefato Benedicto pro defensione iurium dicte ecclesie habuerit, enim quoque sibi illatúm vim vi repellere coactus fuit, velitque pro anima dicti Benedicti Altissimum exorare pro parte dicti Stephani, qui presbiter est, et ut asserit, etiam canonicatum et prebendam ecclesie Quinqueecclesiensis ac archi­diaconatum de Barania in eadem tunc obtinebat, ac de partibus illis ad Ro­manam Curiam non sine laboribus et expensis premissorum occasione per­sonaliter se contulit, nobis fuit humiliter supplicatum, ut ipsum Stephanum a reatu predicto absolvere et super irregularitate, quam premissorum occasione contraxit, dispensare aliasque sibi et statu suo in premissis opportune pro­videre de benignitate apostolica dignaremur. Nos igitur, qui illius vicem geri­mus in terris terminus proprius est misereri semper et parcere, eundem Ste­phanum apud nos alias de iure ac morum honestate aliisque probitatis et virtu­tum meritis multipliciter commendatum horum interitu, nec non prefati regis1 super hoc pro dicto Stephano dilecto capellano suo humiliter supplicantis, con­sideratione, gratiose favore prosequi volentes ipsumque Stephanum a quibus­vis excommunicationis, suspensionis et interdicti aliisque ecclesiasticis sen­tentiis, censuris et penis a iure vei ab homine quavis alia qua premissorum occasione vel causa litis et influctis, si quibus quomodolibet innodatus existit, 1 A bal margón beszúrva: nobis.

Next

/
Oldalképek
Tartalom