Századok – 2006

DOKUMENTUMOK - C. Tóth Norbert: Kiadatlan Árpád-házi királyi oklevelek a Zsigmondkori oklevéltárban 465

ÁRPÁD-KORI OKLEVELEK A ZSIGMONDKORI OKLEVÉLTÁRBAN 471 8. 1259. október 17. IV. Béla király Móricnak adja a tapolcai udvarnokok ellenében a Szigliget nevű földet ... quarum príma Bele regis anno ab incarnatione Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo nono, sextodecimo kalendas Novembris, regni autem anno vigesimo quinto privilegialiter exorta declarasset, quod cum ipse dominus Bela rex post recessum Tartarorum pro revocandis iuribus castri udvarnicorum indebite alienatis per totum regnum suum diversos iudices misisset, inter alios Nicolaum Sinistrum tunc temporis magistrum dapiferorum suorum pro revocandis terris udvarnicorum indebite occupatis ad comitatum Zaladiensem duxisset destinandum, in cuius presentia udvarnici de Tapolcha super quadam particula terre Zegligeth vocate et nemoris magistrum Mauritium iudicem curie domine regine consortis ipsius Bele regis, comitem Nitriensem in causam convenissent et licet inter partes diutius fuisset disceptatum, tamen tandem idem comes Nicolaus ad redimendam vexationem suam, quam per continuum clamorem dictorum udvarnicorum sustinuisset, per inquisitionem minus provide actam dictis udvarnicis assignasset et quia eadem terra fuisset vacua et habitatoribus udvarnicorum destituta super eadem hospites nomine Bele regis fuissent congregati. Elapsis autem quibusdam annis cum idem magister Mauritius considens de iure suo sepe et sepius dictam terram sibi restitui postulasset subtili et diligenti inquisitione facta, quam etiam ipse dominus Bela rex per carissimum filium suum regem Stephanum ducem Styrye fieri fecisset, eandem terram cum nemore scientes pertinere ad predictum magistrum Mauritium fuisse statutam dictis udvarnicis propter inportunitatem eorum, non propter iustitiam ipsam terram cum nemore dicto magistro Mauritio per fidelem suum abbatem Zaladiensem sub antiquis metis restitui fecisset perpetuo possidendam, mete autem eiusdem terre et nemoris litteris in eisdem essent conscripte. Átírta Garai Miklós nádor 1419. márciusi oklevelében (ZsO VII. 256.) elsőként, amelyet tartal­milag Nánai Kompolt István országbíró 1424. jún. 17-én írt át: DL 87 978. (Esterházy cs. hercegi ága lt., Repositorium 99-6-80.). 9. 1263. április 29. IV. Béla király oklevele Koprina föld határairól .... que quidem littera ipsius domini Bele regis anno ab incarnatione Domini millesimo ducentesimo sexagesimo tertio, tertio kalendas Maii, re[gni au]tem sui anno vicesimo septimo ex[orta] metas terre Kopryna per ipsum dominum Belam regem Karachon, Laurencio, Krys et Petro fratribus venerabilis patris I(ohannis)1 episcopi Scardoniensis de genere Chaba/Chak2 restitute in se continebat.

Next

/
Oldalképek
Tartalom